Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/137

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


Unam Summam, habebis numerum H. Haec sufficiant. Ex his formo sequentes Regulas pro modo Additionis hic explicato.
Primo. Colloca numeros addendos perpendiculariter sub se invicem, a dextera incipiendo, ita ut prima figura sint sub primis, secundae sub secundis, tertiae sub tertiis, etc. Et si quis in una aut altera serie excessus reperitur, relinque illum a parte sinistra.
Secundo. Duc lineam infra numeros addendos dicto modo collocatos, et incipiendo a sinistra collige in unam Summam omnes figuras primas sub se invicem collocatas, et Summam scribe integre infra, sive scribenda sit unica figura, sive duabus, aut tribus. Deinde perge ad figuras secundas sub se invicem scriptas, easque collige in unam Summam; quae si unica figura scribi possit, scribe eam directe infra; si autem duabus scribenda est, scribe solam dexteram directe infra, sinistram vero scribe infra proxime praecedentem figuram. Eodem modo perge usque ad finem.
Tertio. Numeros infra lineam scriptos collige iterum in unam Summam (si pluribus seriebus constat) et erit Additio peracta. Si autem unica reperitur series infra lineam; erit haec ipsa, Summa queasita.

CAPUT V.


De Subtractione numerorum integrorum.


Subtractio numerorum integrorum

Subtractio est minoris numeri ex majori, vel aequalis ex aequali subductio seu ablatio, ad explorandum quid remaneat. Itaque in Subtractione duo inveniunt numeri, alter, a quo sit Subtractio, alter, qui subtrahitur. Praecepta ad Subtractionem peragendam heac sunt.

Primo. Colloca numerum minorem sub majori a dextera incipiendo, ita ut unitates sint sub unitatibus, denitates sub denitatibus, centenarii sub centenariis, millenarii sub millenariis etc. Et si quis fuerist in superiori majori numero excessus quoad figuras seu notasm relinquatur is a parte sinistra. Utrumque factum vides in sequentibus exemplis.