Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/135

From GATE
Revision as of 18:30, 2 October 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "''Modus secundus fundatur in eodem illo axiomate, et insuper in hoc, quod, ablata parte una a toto, remaneat reliqua ,aut reliquae.''<br> <center>Annotatio II.</center><br> <c...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Modus secundus fundatur in eodem illo axiomate, et insuper in hoc, quod, ablata parte una a toto, remaneat reliqua ,aut reliquae.

Annotatio II.


De Tabula pro Additione.


Tabula pro Additione arithmetica.

Sequens Tabula et pro Additione, et pro Subtractione servit. Potest construi etiam forma triangulari. Extendi quoque potest in infinitum, tam deorsum in longum, quam versus dexteram in latum; et tunc possent quilibet ad quoslibet numeros addi, et a quibus subtrahi ope Tabulae.

Usus pro Additione consistit in hoc, ut addendorum numerorum quaeratur in latere sinistro, alter in vertice Tabulae. Si ab uno pergas dextrorsum,ab altero deorsum; summa quaesita occurret in quadratulo concursus. Sic invenies, 4 et 8 efficere 12; item 3 et 13 efficere 16 etc.

Annotatio III.


Alius modus Additionis,qui simul probatio est prioris.


Alio etiam modo peradi potest Additio , incipiendo operationem a sinistra versus dexteram, et nihil mente retinendo. Quo modo si iteretur Additio priori modo facta,et inveniatur eadem summa; dubitari non potest , operationem fuisse sine errore peractam. Rem exemplis declaro a facilioribus incipiendo.

Exemplum primum.


Sint addendi numeri A. Incipe a sinistra, et dic: 5 et 5, faciunt 8; scribe ergo 8 infra. Dic iterum,3 et 4, faciunt 7; quae scribe infra; item 2 et 5, faciunt 7; quae scribe infra: item 3 et 6, faciunt 9; quae scribe infra :item 9 et 0, faciunt 9; quae scribe infra; demum 8 et 1, faciunt 9; quae scribe infra. Summa omnium erit numerus B.