Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/128

From GATE
Revision as of 16:39, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


millionum, millionum, millionum, millionum, millionum. Atque hic est numerus arenularum minimarum, quae ex Archimedis calculo intra Firmamenti concavum concludi possent. Sunt quinquaginta zeri cum unitate ad sinistram.

Annotatio.


Alii aliter numeros majores distinguunt in membra, aliterque valorem ipsorum enuntiant, ut notavimus in nostra Artithmentica par .I. cap. I. artic. I. Annot. I. et 2.

CAPUT IV.


De Additione numerorum integrorum.


Additio numerorum integrorum

Additio est duorum aut plurimum numerorum in unam summam collectio. Ad hanc rite peragendam observa sequentia.

Primo. Numeors addendos scribe sub se invicem normaliter, seu perpendiculariter, collocando primas figuras (a dextera incipiendo) sub primis, secundas sub secundis, tertia sub tertiis, etc. ut apparet factum in omnibus sequentibus exemplis.
Secundo. Si una plureseve series numerorum addendorum continent plures figuras, quam aloa, aut aliae; relinque excessum a parte sinistra, ut factum vides in tertio exemplo.
Tertio. Duc lineam infra numeros dicto modo collocatos, et incipiendo operationem a dextera, collige in unam summam primo omnes primas figuras, eamque scribe directe infra lineam, si tota scribi potest unica figura: si vero excedit novem, ac proinde duabus figuris scribenda est; scribe infra primam seu dextimam, et mente retine secundam, addendam sequenti summae. Deinde collige in unam summam secundas figuras, eamque scribe infra modo dicto, addito illo, quod antea retinuisti. Tum procedendo ad tertias, ad quartas, et ad reliquas figuras sibi invicem suppositas, eodem modo operare, colligendo summas, easque scribendo infra, si unica figura scribi possunt; sin minus, scribendo primam, et retinendo secundam, eamque addendo sequenti summae. Haec servata videbis in omnibus sequntibus exemplis. Quod si summa resultans ex collectione plurimam, aut secundarum,