Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/126

From GATE
Revision as of 15:39, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Quarta figura notat millena, decemque figura

Millia quinta loco, centeaque millia sexta,
Septima millia mille notat. Sic ordine cunctas

Crescentes decuplo excessu signato figuras.


His notatis, facile cognosces ac enuntiabis cujuscunque numeri propositi valorem. Exempla nonnullorum proponamus, et valorem exprimamus. EXEMPLUM I. 243879. Sunt decenta quadraginta triamillia, octigenta, septuaginta novem.
EXEMPLUM II. 3798300. Sunt ter millena millia (seu tres milliones) septigenta nonaginta octo millia, trecenta.
EXEMPLUM III. 41034090. Sunt quadragies et semel millena millia, (seu quadraginta et unus millio) triginta quatuor millia, nonaginta.
EXEMPLUM IV. 4000000. Sunt quatuor millena millia, seu quatuor milliones.

Duo Praecepta ad numeros majores facilius cognoscendos, et exprimendos


Primum. Divide numerum in minora membra, incipiendo a dextera versus sinistram, et ponendo sub quarta figura punctum, et duabus praetermissis sub septima, iterumque duabus praetermissis sub decima, deinde sub decima tertia, et sic ulterius, semper duas post ultimum punctum figuras omittendo.
Secundum. Supra figuram secundi puncti pone unam virgulam, seu lineolam, supra quarti puncti figuram duas virgulas, supra sexti puncti figuram tres virgulas, et sic ulterius progrediendo versus sinistram. Prima et unica virgula significat milliones, duae virgulae milliones millionum sive bimilliones, tres virgulae milliones millionum millionim sive trimilliones, quatuor virgulae quadrimilliones, quinque quinimilliones, sex sexmilliones, septem septemilliones, octo octimilliones, et sic ulterius.
Utrumque Praeceptum memoriae causa expressum habes sequentibus versibus: