Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/120

From GATE
Revision as of 16:39, 22 January 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs)
This page has not been proofread


quo positi sunt, nimirum sic, 360. His Tabellis ita rite ordine positis, praepone illis ad sinistram, Tabellam applicatoriam, et numera in serie Tabellarum, a prima post fontales numeros
incipiendo, sex loculamenta transversa, uti Tabella applicatoria nigro
colore incta indicat, e regione numerei VI. A sexta itaque trasversa
serie ad dextram incipiendo, junge singulos ordine numeros,hac
tamen cautione, ut binos quosvis numeros intra Rhombum, quem
diagoniae lineae Tabellarum efficiunt, occurrentes in unum colligas;
in triangulis vero, qui in principio et fine seriei semper occurrunt, seorsim uti sunt relinquas, prout in sequenti schemate patet.

Vides numeros multiplicandos in fronte collectos 360, sexta

serie in Tabellis exhibere numeros aa signatos;quos a dextera incipiendo
ordine addes, 0 primo loco, secundo 6, tertio 8, et 3 intra
unum rhombum occurrentes additifaciunt : pone itaque 1 ante
6, et deinde uìjunge ad ultimi trianguli numerum 1, fiunt 2. Eritaque
multiplicatione, seu potius additione peracta, summa
2160; quod quarebatur.

Si jam dictus numerus per 24 multiplicandus esset, sic operare.
Relictus in fronte multiplicandis 360, pone 24 multiplicantem infra,
ut fieri solet, sic: Deinde vide in Tabella nigra applicatoria
primo IV numerum, et omnes eidem in transversa serie ordine
sequentes numeros adde in unam summam, scilicet 1440. Deinde
numerum in Tabella applicatoria 11 vide, et ordine sequentes numeros
in transversa serie Tabellarum adde ut prius, et prodibunt

720;quos priori numero jumges sic  Hi simul additi dant
2160, summam quaesitam.

Hoc pacto quemviu ingenetem numerum propositum per
quamvis querumvis numerorum seriem multiplicabis.