Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/111

From GATE
Revision as of 15:34, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Liber primus arithmeticus,
In quo explicatur loculamentum primum organi mathematici, signatum littera A, et continens Tabellas pro arithmetica; Traditurque; uberior pro eadem instructio.
Prooemium.
Loculamentum primum Organi Mathematici, signatum littera A, continet Tabellas pro Arithmetica practica, quarum usus et praxis elucet praecipue in Multiplicatione, Divisione, Extractioneque Radicis Quadratae, et Cubicae. Singula explicat Auctor in peculiari Libello per exempla magis, quam per multa praecepta, sed breviter. Eadem, et alia insuper ad Arithmeticam practicam plenius ediscendam spectantia,