Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/109

From GATE
Revision as of 14:34, 22 January 2020 by PedrettiWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


IV. Tabellae pro Paschatis inventione inserviunt fere solum pro Calendario novo, seu Gregoriano. Aliae pro veteri quoque Calendario tradentur aut insinuabuntur infra suis locis; ubi et caetera ad Computum Ecclesiasticum pertinentia explicabuntur.
V. In praecedenti Epistola interserui subinde, ut initio dixi, verbulum unum aut alterum, explicationis gratia, eaque alio characteris genere expressi. Mutavi quoque semel aut iterum Auctoris verbum aliquod, ut sen sus sibi constaret, qui perturbatus erat, aut mancus, ob Auctoris festinantis inadvertentiam.
PRAELUDIUM III.
Declaratio partium Organi Mathematici generatim.
Quae in decem Organi Mathematici loculamenti continentur, novem peculiaribus ac brevissimis Libellulis, manu exaratis, et charta ut vocant Turcica involutis explicat Auctor. Primo Libello, quo primum Loculamentum signatum littera A, et numero I explicatur, adiuncta est brevissima ac generalis quaedam omnium Loculamentorum, ac Tabellarum in ipsis contentarum declaratio, ab ipso Auctore scripta sequentibus verbis.