Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/108"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "maioribus Tuis occupationibus subtracti huic exercitio contuleris, et recte institueris; non exiguam et Te et me gratiam initurum apud Caesarem, caeterosque Augustissimos Prin...")

(One intermediate revision by one other user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 3: Line 3:

Tuus quem nosti

Tuus quem nosti

Athanasius Kircherus.

Athanasius Kircherus.

''Annotationes in praecedentem Epistolam''

I. Tabellae pro Computu Ecclesiastico non sunt ita concinnatae in Organo Kircheriano, ut ordine dispositae efficiant figuram serratam A supra exhibitam; sed exhibent lineam rectam, ut apparet in sequenti figura E, et melius apparebit infra suo loco, quando dictas Tabellas dabimus.

II. Aliorum quoque loculamentorum Tabellae possunt ita concinnari, ut ordine dispositae vertices ipsarum lineam rectam efficiant. Itaque necessarium non est, ut serrarum dentes referant.

III. Tabulae Arithmeticae, et Steganographicae, aliaeque pleraeque,tametsi serrarum dentes referant, non necessario ita disponi in ordinem debent, ut referant figuram A supra positam, sed possunt, imo et debent subinde ita disponi, ut referant figuram B aut D supra positam, aut figuram C et D hic positam, aut alia ratione formatam, uti operanti patebit.

[[Category:AKC Works pages]]

[[Category:AKC Pages]]

[[Category:Organum mathematicum (1668)]]

Revision as of 14:34, 22 January 2020

This page has not been proofread

maioribus Tuis occupationibus subtracti huic exercitio contuleris, et recte institueris; non exiguam et Te et me gratiam initurum apud Caesarem, caeterosque Augustissimos Principes.
Instrumenta una cum libellis ad artem necessariis invenies in receptaculo fundo organi inserto. Instrumentum offeret meo nomine R.P. Pizzonus. Ego vero Te prae caeteris in litteris ad Archiducem datis interpretem constituo: sine magistro enim perito fieri non potest, ut quid quam recte peragatur. Secus fiet, si Tu, mi Kinnere, bene instructus exercitatusque accesseris. Et cum aliud non occurrat, me Tuae gratiae et favori unice commendo. Vale, iterumque vale, et ignosce volanti calamo. Roma 7 Augusti 1661.
Tuus quem nosti
Athanasius Kircherus.
Annotationes in praecedentem Epistolam