Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1043

From GATE
Revision as of 14:04, 21 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "''Secundo.'' Post Claves notatas in pentagrammis,divide omnia quatuor simul in septem aequales easdem partes, seu columas,a summo deorsum, appositis in vertice, aut calce, aau...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Secundo. Post Claves notatas in pentagrammis,divide omnia quatuor simul in septem aequales easdem partes, seu columas,a summo deorsum, appositis in vertice, aut calce, aaut utrobique,septem litteris A,B,C,D,E,F,G; eisdem nimirum, et eodem ordine, prout in Bacillis musurgicis praecedenti Capite factum fuir.
Tertio. In singulis columnis pone puncta et numeros, prout in Figura apparet. In Basis tamen pentagrammo ponere potes loco punctorum notas musicas semibreves,aut alterius valoris; perinde enim est: et habebis Abacum Melotheticum ( quem et Mensam Musurgicam appellare possumus) pro quovis tetraphono, imo poluphono quotcunque Vocum, contrapuncti simplicis.
Hunc Abacum vocamus Contractum, ad differentiam alterius Expansi, quem postea dabimus.

§. II.


Columnam heptaedram Melotheticam construere.


Vide Iconis.48.Fig.II.

ABacus praedictus potest etiam disponi in circuitu columnae cujusdem ligneae,heptagonae,seu heptaedrae, aut octogonae, scribendo in uno ejus latere Claves musicas et signaturas Vocum, in reliquis septem puncta cum numeris et litteris in septem Abaci columnis notatis, prout aliqualiter in Figura II. Iconismi praecedentis apparet. Usus autem tam Abaci, quam columnae, idem est, ut sequitur.

§. III.


Data Voce Basis, quotlibet super eam Voces alias superstruere, ope Abaci melothetici contracti, aut columnae melotheticae.


SIt data clausula Basis,ut sequitur,notarum septem, notata in palimpsesto, aut quavis alia charta, in qua signata quoque sint reliquarum Vocum pentagramma.