Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/104

From GATE
Revision as of 18:58, 11 October 2018 by Irene Guerriero (talk | contribs)
This page has not been proofread


figuris praenotatum est. Raceptacula haec eo fine a me scalari ordine disposita sunt, ut disparatarum Tabellarum miltitudo proportionarum longitudini suae locum reperiret, neve in eximendis imponendisque Tabellis series confunderetur. Ne quoque in eodem receptaculo Tabellae diversas materias continentes confunderentur, singulas differentibus coloribus, quae ad differentem aliquam praxin pertinent, imbuendas duxi; ut si quandoque permistae fuerint, facile una quaeque sui similibus iungi posset. Inter hasce tabellas saepe saepius occurrent Tabellae, nigro colore in fronte signatae, quae peculiares Tabellae sunt, et a me Applicatoriae vocantur; sine quibus nihil bene exequeris. Notandum quoque, Tabellas ordine dispositas de eadem materia tractantes serratam figuram frontibus suis regerre ex antica parte, ut in sequenti figura A apparet; ex postica vero simili modo, sed prioribus obversam figuram exprimere, uti figura C monstrat: si vero dentes ut in B aut D coniugatur, id signum esse scias Tabellam esse confusam.

Pro Computu Ecclesiastico, tria Tabellarum genera disposuimus, Prius octo Tabellis rubro colore distinctis constat (una cum alia nona, qua mensium nomina continet) et novilunia in perpetuum, quolibet die mensis cuius liber occurrentia exhiber, unius quolibet anno currentis Epactae beneficio. Exempli gratia, hoc anno (1661) Epacta est XXIX. Hanc inter Tabellas in fronte inventam applica ad Tabellam nigrae frontis, quae mensium nomina continet; et statim habebis ad correspondentes menses novilunia currentis anni quaesita. In caeteris Tabellis bis fex, ordinavimus festotum mobilium dispositionem, dato Paschatis dic; quem in rota quae inscribitur INVENTIO PASCHATIS, obtinebis, epocha anni 1660 in consequentes ordine annos propagata.