Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1016

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread


§. III.


De Palimpsesto Musico.


Musicus Palimpsestus.

SOlent Musici, quando componunt , in membrana coracea ex asini pelle confecta , et certo colore inducta, aut ex charta srassa eodem colore indicta, qua pugillares seu scriptorii libelli passim conficiuntur, signare indelebiliter pentades lineares, seu pentagramma, eaque dicta hactenus ratione signare Clavibus;et quae componunt per partes, atramento delebiliter in ea membrana aut chatta scribere, ac deinde in separata charta munde descirbere, ne cogantur saepius alias atque alias lineas dicere, ac de novo signare. Hujusmodi coriaceam aut chartaceam membranam , suis lineis ac litteris signatam, vocamus hic et in sequentibus Palimpsestum. Per ampliationem tamen idem nomen indi potest chartae ordinariae, lineis ac litteris praedocto modo signatae, qua loco coriaceae membranae Musurgi ut possunt, ac solent.

§. IV.


De Mensura temporis inter cantandum.


Musica mensura temporis.

MUsici in cantu figurato non eodem semper motu inter cantandum procedunt, sed aliquando tardo, aliquando veloci, aliquando medio inter utrumque. Motus hos praescribit Choragus elevatione ac depressione manus, nunc tarda, nunc celeri, nunc media inter tardam ac celerem. Elevationem Graeci vocant άξσιν, depressione θέσιν. Ex utraque (elevatione videlicet et depressione) componitur una mensura temporis musici, quam Latini tactum, Itali battuta, Boethius plausum, alli mensuram, Kircherus Chronometron appellant.

§. V.


De Musicis Notis, ac Punctis.


Musicae nota et puncta.

Notae musicae in Pentagrammis scriptae, ad vocis varium ascendum ac descensum significandum, non sunt omnes unius