Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/101

From GATE
Revision as of 21:10, 6 August 2018 by Irene Guerriero (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "PRAELUDIUM II. <br /> ''Compendiaria Organi Mathematici, omniumque eius partium descriptio, divisio, et explicatio.'' <br /> Cum Organum Mathematicum mitteret R. P. Athanasius...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


PRAELUDIUM II.
Compendiaria Organi Mathematici, omniumque eius partium descriptio, divisio, et explicatio.
Cum Organum Mathematicum mitteret R. P. Athanasius Kircherus Roma Viennam ad Serenissimum Archiducem Carolum Iosephum, misit una per modum Epistolae brevem eiusdem descriptionem, divisionem, et explicationem, ad eiusdem Serenissimi Arehiducis studiorum Moderatorem, Praenobilem et Clarissimum Dominum Godefridum Aloysium Kinnerum a Lovventhurn, Iuris Utriusque et Sacrosancrae Theologiae Doctorem. Eam Epistolam praeludii loco praemittendam duxi. Quae quia properante calamo fuit exarata, ac subinde vocabula quaedam ad sensum complendum omissa, aut obscurius posita; illa supplere, haec explicare, insertis verbis propriis, alio tamen characteris genere ecpressis, volui. Epistola sequitur:

Epistola R. P. Athanasii Kircheri Socientatis IESU, ad Praenobilem Dominum Godefridum Kinnerum.
Praenobilis et Clarissime Vir.
Quod ex ultimis Tuis ad me datis et Tibi, et Augusto Archiduci Carolo Iosepho placere intellexi, modo pro meo in Utrumque affectus sum.