Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/101"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "PRAELUDIUM II.
''Compendiaria Organi Mathematici, omniumque eius partium descriptio, divisio, et explicatio.''
Cum Organum Mathematicum mitteret R. P. Athanasius...")

(2 intermediate revisions by one other user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 5: Line 5:

Epistola R. P. Athanasii Kircheri Socientatis IESU, ad Praenobilem Dominum Godefridum Kinnerum.

Epistola R. P. Athanasii Kircheri Socientatis IESU, ad Praenobilem Dominum Godefridum Kinnerum.

''Praenobilis et Clarissime Vir.''

''Praenobilis et Clarissime Vir.''

Quod ex ultimis Tuis ad me datis et Tibi, et Augusto Archiduci Carolo Iosepho placere intellexi, modo pro meo in Utrumque affectus sum.

Quod ex ultimis Tuis ad me datis et Tibi, et Augusto Archiduci Carolo Iosepho placere intellexi, modo pro meo in Utrumque affectus sum. Desiderabas enim, ut ad excitandum ingenium fidei curaeque Tuae commissi Archiducis nonnullum inventum, eius excolendae menti haud incongruum, transmitterem, Et quoniam iam varia ad Caesarem et Archiducem Gulielmum Leopoldum transmiseram, quae uti iis non displicuisse intellexi, ita non exiguos mihi stimulos addiderunt, ne et Tuum Augustae Domus ocellum praeteriisse viderer; factum est, ut oportunitate usus, inito cum Patribus Austriacis, qui Romam recens ad Religionis nostrae synodum appullerunt, consilio, ''agitarim sedulo cum animo meo,'' quidnam potissimum

[[Category:AKC Works pages]]

[[Category:AKC Pages]]

[[Category:Organum mathematicum (1668)]]

Revision as of 15:30, 22 January 2020

This page has not been proofread

PRAELUDIUM II.
Compendiaria Organi Mathematici, omniumque eius partium descriptio, divisio, et explicatio.
Cum Organum Mathematicum mitteret R. P. Athanasius Kircherus Roma Viennam ad Serenissimum Archiducem Carolum Iosephum, misit una per modum Epistolae brevem eiusdem descriptionem, divisionem, et explicationem, ad eiusdem Serenissimi Arehiducis studiorum Moderatorem, Praenobilem et Clarissimum Dominum Godefridum Aloysium Kinnerum a Lovventhurn, Iuris Utriusque et Sacrosancrae Theologiae Doctorem. Eam Epistolam praeludii loco praemittendam duxi. Quae quia properante calamo fuit exarata, ac subinde vocabula quaedam ad sensum complendum omissa, aut obscurius posita; illa supplere, haec explicare, insertis verbis propriis, alio tamen characteris genere ecpressis, volui. Epistola sequitur:

Epistola R. P. Athanasii Kircheri Socientatis IESU, ad Praenobilem Dominum Godefridum Kinnerum.
Praenobilis et Clarissime Vir.
Quod ex ultimis Tuis ad me datis et Tibi, et Augusto Archiduci Carolo Iosepho placere intellexi, modo pro meo in Utrumque affectus sum. Desiderabas enim, ut ad excitandum ingenium fidei curaeque Tuae commissi Archiducis nonnullum inventum, eius excolendae menti haud incongruum, transmitterem, Et quoniam iam varia ad Caesarem et Archiducem Gulielmum Leopoldum transmiseram, quae uti iis non displicuisse intellexi, ita non exiguos mihi stimulos addiderunt, ne et Tuum Augustae Domus ocellum praeteriisse viderer; factum est, ut oportunitate usus, inito cum Patribus Austriacis, qui Romam recens ad Religionis nostrae synodum appullerunt, consilio, agitarim sedulo cum animo meo, quidnam potissimum