Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/99

From GATE
This page has not been proofread


diversitate Graeci eam pro symbolo haberent Minervae; et hieroglyphicè notat sapientiam silentio comparandam. Aegyptii verò cum infra globum alatum serpentiserum, aut Osirin accipitri-formem ponatur, supremi Numinis nuncium interpretabantur, qui ab eo ad mortales veluti quosdam dirorum eventuum annunciator destinabatur dirum mortalibus omen; Ubique tamen Typhonis symbolum habetur ab Aegyptiis; cuius significationis ratio hinc originem suam sumpsit. Ferunt Hecataeo teste, Typhonis asseclas singulos sibi eorum animalium, quae cum sacris animantibus ingenii et naturae dotibus dissiderent, formas assumere solitos sub iis dira mortalibus portendisse, cosque variis modis monuisse, Typhonem verò inter alia animalia Noctuae formam induisse; ita Hecataeus. Typhon transformatus in noctuam, dira portendebat.
Atque haec sunt hieroglyphica symbola, quae in Obelisco hoc nostro passim occurrunt; horum itaque peracta interpretatione; iam specimen quoque subiungemus aliquod Idealis Lectionis, dico idealis Lectionis, quod non more nobis consueto legerentur; sed erant veluti conceptus quidam abstracti à materia, quae uti ad naturae exemplar, et ad idealium in mente divinae existentium rationem, normamque erant constituti, ita quoque sacerdotes eas contemplantes, vel solo intuitu sine ulteriori discursu, quid significarent, cognoscebant; quod vel ipso Aristotele teste fuit inventum laude dignum, uti ex testimonio eius in principio libri Lector videre potest. Nam ut recte Iamblicus supra citatus: In mysticis sculpturis, relinque verba, accipe sensus, ut verò Lector, modum quo haec ad verbum quoque reduci possunt, hìc lectionem totius Obelisci verbotenus apponam; ne quid sit, quod curiosi Lectores in hac nostra Interpretatione desiderare queant: verum cum singulis lateribus eadem fere occurrant; in unico latere specimen dedisse sufficiat.

Sequitur specimen Lectionis idealis.