Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/96

From GATE
This page has not been proofread


principalium Geniorum arcem dicebant, nos heptapyargon appellandum, censuimus, Sequitur deindè Scarabæus, præcedente circulo, quo cœleste, Solare Numen, siue Agathodæmonem per hieralpha A et hydroschema X notabant; hoc quoq; schematismo non solùm triplicis Mundi, Archetypi, Siderei et Elementaris nexus, sed et sub ijsdem symbolis, politici Mundi status, et artis benè seliciterque gubernandi ratio indicatur. Sacra, Tabula cultum Diuinum indicat, ouata figura Mundi rationem, quàm, Archetypus principis intellectus in omnibus imitari debet; quod enim, diuinus in omnibus Intellectus, id in Politico Mundo intellectus principis, et quod in Mundo sidereo septem plantetarum tutelaria Numina,præstant, id in Politico statu Princeps per septem diuersæ conditionis, id est ex ordine sacerdotum assumptos selectosque viros præstare debet, et sunt Cantores, Horoscopi, sacri Sribæ, stulistæ Prophete: Ex plebeo ordine, Milites, Agricolæ, Artifices, quorum, officia singula descripta consule in Tomo primo sol. 115. de politica Aegyptiorum; His enim universa Regni moles substinebatur. Per Scarabæum Rex mascula virtute, et summa fortitudine et prudentia præditus, Horo teste, innuebatur; cuius directioni tota poltici status moles veluti præfixis quibusdam legum limitibus innitebatur, id est, sacra Tabula veluti prototypon quoddam Regibus et Sacerdotibus, quibus cura Regni commissa erat, proponebatur, ut quomodò iuxta Diuini et supramundani Numinis ideas, queis triplicem Mundum, Genialem, sidereum, elementarem eique in clusum politicum guberant, politicus status administrandus esset, addiscerent: Hinc modos et rationes in separatis tabellis, quæ varijs symbolorum inuolucris adornabantur, ipsis solis Hieromystis cognitas