Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/95

From GATE
This page has not been proofread


vocant veteres Hieromantae) benevola Osiridis manu inflexuque distribuuntur in omnia Mundi membra. Quia tamen nihil tam salubre est, nihil tam benignum, cui Typhoniae potestates non aliquid malignum et perniciosum inferant, quo benigna ab Osiri communicati crateris munera corrumpuntur; ideò contra eas Momphta, id est, Nilotici incrementi, atque adeò totius humidae substantiae Praeses sacrificiis placandus est, et Anima Mundi ad copiam rerum expulso Typhone suppeditandam, attrahenda. Vides, quàm haec aptè nostris symbolis respondeant, sed iam ad Anseris symbolum progrediamur. Quid enim Sacer Anser aliud notat, quàm vigilantem sacrarum favissarum praesidem, cuius cura et vigilantia Typhoniae machinae à sacris canalibus favissisque, id est, ab aquarum Regno avertantur; est enim figura L M. .... symbolon lineis suis fluxum aquae exprimens, undè et nos illud... hydroschema appellamus, coque nil in Obeliscis, caeterisque in Aegyptiacis monumentis frequentius est. Nam ut rectè Abenephi, Aqueum elementum expressuri, id per simplicem aquae fluxum significabant, sic..; Undè et nota illa, quà Astronomi Aquariam denotant .., profluxisse videtur. Sed ut ad Anserem sacrum revertamur, vocabant hunc ab Aeyptiaca voce XHNOC, sive XHN, quae Anserem significat, Chenosirin, quasi diceres, Osirim Anserinum; sub huius enim volucris vigilis forma sese abdere solitum fuisse, ad rebus fidei suae commissis meliùs invigilandum credebant. De quibus vide quam uberrimè tractarum in Obeliscorum interpretatione. Ex huius enim vigilantia Agathodaemonis Vita rerum supernà et inferna, per serpentes indicata concedebatur.
Sequitur modò sacra Tabula S.T. quod uti sacris, et congruis Solaris Numinis insignitum est symbolis, ita quoque contra omnes malignarum potestatum impetus effieacissimum prophylacticum esse sibi perdebant. Sed singula in eo posita symbola examinemus.
Primó sese offert circulus seu globus, quod suprà semper vel sacrum, vel divinum aut caeleste quid significare diximus. Sequitur deindè coronis septem cus pidibus insignita, quad ipsi septem prin-