Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/92

From GATE
This page has not been proofread


busque submersa fructifera redderetur et hominum habitationi apta, docuisse; Undè sorsan à X quod Copticè nihil alind, quàm bonum agrum significare reperio, nomen huic literae X fuerit impositum. Certè Delta ab Ibi sumptum, Pausanias aptud Pierium lib.17. docet his verbis: Est et alia ratio, cur Aegyptum hieroglyphericè significarint Ibes, nempè quod Regio Delton à *delta*. Gracae linguae figura nuncupata, eam cum Ibibis similitudinem habeat, quod alites hae literam *delta* eo incessu pedum intistitio ad aequales trianguli lineas deducto, singare videntur, idemque rostrum patefactum signat. Et libro 47. de septem literis: Mercurium, inquit, qui primus literas Aegyptiis communicavit, Ibim primam literam esse voluisse; refert siquidem ex incenssu triangularem effigiem, cruribus ita dispositus, ut suo loco dictum est, et quae prima apud nos et Graecos litera est, ad Isoscelis trianguli speciem accomodatur.
Sequitur *female* character, Crucis ansatae, nullibi non obvins, tum in Obeliscis, tum in manibus statuarum Osiridis et Isidis, potentissimum, efficacissimumque amulerum, seu periapton, quod cum in praecedentibus iam saepè exposuerimus, hic ei immorari noluimus; qui plura defiderabit, is videat Obeslisc. Pamphil. à folio 264. usque ad fol. 379. Quid verò pyramis sibi velit, litera B signata, expono.
Pyramidis symbolo animam humanam igneae naturae esse, insinuare (utpotè quae corpori non secus ac basi, seu ignis somento adhaereat, voluisse videntur) dum magnifica Regum atque Heroum sepulchra sub ingentibus pyramidibus construxerunt, ut testarentur, corpore soluto et corrupto, animam superesse, quae, cum summo Opifici visum esset, hoc est, circulo illo Hermetico 365000. annorum circuitu, aliud corpus subintrans electura sibi esset, ea serè ratione, quà Pyramis, ut Geometris notum est, vertice immoto manente, circumducta basi, circulu, describit, et toto corpore conum, ut circulus annorum illud curriculum significet, conus verò corpus, quod curriculo illo conficitur. Nam Aegyptiorum fuit illa opinio, de rebus ad eundem statum 365000. annorum spacio restituendis, et ab illis se accepisse testatur Plato, cùm in Timaeo ait: Sic factam fuisse à Deo animam, unam accepisse illum ex Universo portionem, quae procul dubiò unita puncto illi, quod in pyramidis vertice est significatur. Secundam autem primae partis duplam; Tertiam Secundae sesquialteram et primae triplam ; Quartam secundae duplam; Quintam tertiae triplam ; Sextam primae octuplam, postremò septimam quae partibus viginti sex primam excederet. Post haec dupla et tripla intervalla replevisse. Quibus numeris certè nihil aliud significat, nisi expansionem, illam linearum, quae à puncto ad basin tractae angulos efficiunt, et per intervalla ipsas superficies, quae lineis clauduntur. Ex quo apparet, illum haec quoque ab Aegyptiis accepisse. Hinc Aegyptii veluti illud summae energiae periaptum gestabant, tum ad avertendos malorum occursus, tum ad propitiandum supremum Numen, ut soluto corpore per metem-
psycho-