Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/9

From GATE
Revision as of 19:53, 13 February 2018 by FerriniWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


BEATISSIMO PATRI ALEXANDRO SEPTIMO PONT. MAX.


FAELICITATEM PRECATUR ATHANASIUS KIRCHERUS.


OBELISCUS hic Aegyptiacus post tot seculorum Aetatumque transactos annos, luculento sane plenae felicitatis omine, eo Urbi Orbique illuxit tempore, quo eidem TU ALEXANDER VII. P.M. suprema cum potestate praeesses. Hunc ego uti argutis confertum sphyngibus, ita arcanioribus doctrinae tumidum mysterijs, nemini meliori iure quam TIBI GLORIOSISSIME Pontifex, diuinae humanaeque sapientiae oraculo consecrandum duxi; tum vel maximè ad id audendum impulsus admiranda illa TUA, quà polles, in abstrusioris Literaturae recessibus enucleandis magnae mentis capacitate et opulentia; tum ob sublimium rerum, quod fastigiata moles continet, argumentum, Pontificiae