Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/87

From GATE
This page has not been proofread


in praesenti figura num.23. ex citatae Tabulae loco extracta; ubi vides Aram in qua duo vasa ponuntur, intra quae humor ex dicta Eparistirii phiala sua Cruce signata, utrinque se exonerat; quàm circumstant, 21. 22. Cynocephalus, vas in manu sinistra, deindè Horus 22. vas in manu dextra tenens supplicare videntur supremo Numini, cui substrant; ex altera parte 23. Ara stipatur flore Loti, e capreolis vitigineis, unde et fons vitigineus Hecates dicitur, ut postea exponetur; quae sequitur 24.... id est sub Leonis forma facie verò accipitrina, in cuius capite circulus Lunae-solaris cum flamma emergente conspicitur; per quae hierogrammata, omnia quae hucusque de Eparisterio dicta sunt pulchre et concinnè abstrusissimis symbolis indigitantur: summa significationis haec est. Sol supramundanus seu Hemphta, ut vocant, influit in aquae et igneae substantiae aeconomiam, et fontanos patres, qui ei praesunt; unde resultat fons vitigineus, cuius derivatione omnia quae in Mundo sunt, aluntur et conservantur. Quae ut intelligantur, sciendum est, si ignis, et calor in Mundo tantummodo forent, totum Mundum ardore et siccitate perditum iri, contra si sola humiditas dominaretur, Mundum humiditatis exuberantia necessariò destructum iri. Sapienti itaque consilio à suprema mente (quae per globum alatum serpentiserum signatur) constitutum suit, ut calidum humido aptè attemperaretur, atque adeo Mundus huius miscellae temperie conservaretur. Sed iam singula explicemus. Globus triformis influxum supremi Numinis exhibet; triforme Numen dicitur, eo quod supremam divinitatem, per globum indicatam in se contineat; secundò spiritus sit universalis per alas, queis summa velocitate omnia penetrat, signatus; et denique vitam rebus omnibus per serpentem notatam tribuat, et primo quidem influit in Solem et Lunam, seu quod idem est in intelligentiam..., cuius symbolum est 24 sphynx...., seu accipitriformis, cuius circulus Lunae-solaris in capite index est cum flamma seu aspide, quae promiscue huiusmodi schematis imponi solent; medio circuli inclusa: quà Solis et Lunae, sive calidi et humidi ad Mundum vitalibus influxibus animandum, unita vis sub ministerio Momphtae intelligitur, quae maximè Sole in Leonem ingrediente in Aegypto viget; quae deinde in terram derivata viterius actuanda committitur Canopo Momphtae ministro, quem sphynx pedibus tenens supremo Numini veluti offert; cuius officium est spiritus igneous aquae substantiae commixtos per universas mundanae domus, quae per 22 Horum supplicantem, et ad recipiendum semper paratum indicatur, canales et crateres, derivare. Genio Lunari, quem cercopithecus 21 exprimit, cooperante. Unde 24 sphynx accipitrina, cercopitheco 21 opponitur,
quia