Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/84

From GATE
This page has not been proofread


insuper incredibilem vim et efficaciam, ad Genios quà attrahendos, quà placandos habere delusa imaginatione crederent; et sunt pro diversitate Numinum, quibus dedicabantur, varia, uti Obeliscos examinanti patebit; Obeliscos inscribebantur veluti prototypis, quae tum in privatos Sacerdotum et Hieromystarum in sacrificiis ufus, tum privatis in amuletorum fabricam ad adversam Geniorum.... avertendam cederent. De quibus fusè tractatum vide in Tertio Tomo Oedipi, fol. 221.
In hac itaque sacra Tabula sex symbola inclusa spectantur: videlicet globus, seu circulus, qui ubicunque ponitur, nil nisi divinum quid, caeleste et aeternum notat. Nam ut rectè Pierius in suis hieroglyphicis: Unus, inquit, circulus descriptus aut simpliciter, aut alteri cuipiam picturae circumductus, nunc, semper, perpetuum, et aeternum, nunc omnia, quippè... significabatur Aegyptiis, nempè quod in ea figura neque principium, neque finem invenire sit, quod aeternitatis est proprium, id est, Dei. Porphyrius apud Eusebium cap, 3. de praeparat. Evang. Pila, inquit, et rotunda omnia Deo, Mundo, praecipué Soli et Lunae attribuuntur, in circuli formam aras, templa figurabant Vide Obeliscum Pamphil. de hieroglyphico sphaerae et circuli fol. 379. Sequitur circulum in sacra Tabula brachium capreolum manu tenens, qua beneficentia Numinis indicabatur. Nam ut rectè Diodorus:.....Dextra digitos extensos habens significat rerum omnium necessariarum suppeditationem;... Sinistra verò contracta conservationem et custodiam facultatum; Dicitur autem brachium Osiridis, eò quod Nilus, ubi se in mare exonerat, veluti in digitos quosdam dispertitús, unà cum Nilo veluti in brachio venam cardiacam exprimat, à qua vita et tota Aegypti felicitas dependet, et Capreolus in manu sat ostendit; est enim Capreolus nil aliud, quam extrema illa et ultima teneriuscula pars vitis, vel Cucurbitae aut Convolvoli, quae in helices quasi lineas contrahitur, suntque veluti manus quaedam vitis ad sese fulciendas à natura ordinatae, quidquid enim apprehenderit, adeò tenaciter eidem se circumvolvit, adeò tenaciter stringit, ut vix ab eo extricari possit, atque hoc Capreolo scitè sanè vegetablilis naturae appetitum, quo in superiora, à quibus vitam obtinet, fertur; Accedit, quod vitis inventio Osiri, teste Herodoto, Diodoro, Clemente Alexandrino, et Eusebio adscribatur; Hinc in sacrificiis vitis, perseae similiumque plantarum frondes manibus gerebant Sacerdotes; quae omnia fusiùs in Obelisco Pamphilio prosecuti sumus fol. 362. ut proindè non incongruè beneficentia Osiridis per huiusmodi brachium inter hieroglyphica passim obvium indicetur. Quomodò verò brachium hoc Nilum exprimat, Abenephi Arabs hisce verbis exponit.
Terra Aegypti recta protensa est brachii humani ex Austro in (Boream, et Nilus permedium eius transiens instar venae cardiacae, cum mari approximaverit, tunc terram veluti in digitos quosdam
dispe-