Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/82

From GATE
This page has not been proofread


tatem per alas variegatas, bisulcum genus per duo cornua, reptilium per caudam aptè indicatam, haud ineptè expresserunt; ex quibus Naturae ludibundae ingens illa, cùm in rerum necessariarum usum, tùm in universi decorem varietas profluxit, quam per papyraceum thyrsum pulchrè signarunt: Est enim papyrus, uti in proprio hierogrammatismo huius plantae diximus, planta aquatica Aegypti propria, stagnantis Nili filia, omnium rerum necessariarum in inferiori Mundo, per segmentum sphaerae indicato, copiam praestans; Ex hoc sibi cibum, vestes, utensilia cuncta, teste Theophrasto, procurabant. Accedit, quod memoratum animal in hunc fruticem naturali quodam appetitu, utpote ex quo generationis suae originem hauriat, feratur; quo simul occultè insinuare volverunt Numinis... in bonum inferioris Mundi, ad quod destinatum est, promovendum, curam et vigilantiam; et quomodò omnia quoque ex aqua seu humido, veluti rerum principio prodierint. Meminit porrò huius animalis Diodorus, et Herodotus in Clio, ubi mentionem faciunt dracunculorum ex mari rubro quotannis in Aegyptum volantium:.... Reptilia adorabant proper diversitatem naturae eorum varia. De quo vide et Eusebium suprà citatum. Veruntamen haec rerum varietas non in elementari duntaxat Mundo conspicitur, sed et in triplici Angelico, Siderio, et Elementari Mundo, id est, Sole, et Luna, et subterraneis partibus; et primò quidem Angelicus Mundus, tametsi formarum materialium incapax sit, habet tamen secundum analogiam quandam, suam et ipse suo modo consideratam congruam formarum varietatem, Solis sapientibus conceptibilem.
His itaque expositis, duo sequuntur hemisphaeria, quae uti in Obelisco Pamphilio aliisque hieroglyphicis passim occurrentibus declaravimus, notabant veluti horizontem Mundorum, in quem suam virtutem Tutelaria Numina influebant.
III. Sequuntur modò duae figurae horizontalibus segmentis insidentes, et sunt aspis K surrecto cervice, et accipiter L veluti contracto corpore, quandam molestiam praeseferens, quae figurae saepèsaepius in Obelisco Lateranensi occurrunt. Quid verò significent, aperiamus.
Sequitur papilionem Aspis K squamato pectore surrecta, frequenter uti in hoc, ita et in aliis Obeliscis obvia, ponè quam Accipiter, qui contracto collo, veluti dormire videtur, assidet. Per hunc Osiris indulgens, per Aspidem, teste Eusebio, Agathodaemon Ophionius indicatur; quae duo in
unam.