Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/80

From GATE
This page has not been proofread


autem, qui statim post Christum fuerunt, videntes à Christianis mirauda per Crucem fieri, nescientes autem, vel nolentes in IESVM tantum conferre, in caelestia retulisse. Atque hactenùs Marlinius. In quo veluti in brevi quodam compendio omnia ea, quae hactenus fusè dicta sunt, comprobantur. Sed haec confirmantur ab Arabe quodam Anonymo, qui in libro manuscripto sic dicit. XXX...
Ab Antiquis accepimus, magnam in decussatae figuræ, hoc est, Crucis symbolo inesse vim et efficaciam.Expositis iam quatuor principalibus Symbolis, omnibus lateribus communibus, iam ad particularem Interpretationem singulorum laterum procedamus, quod siet, ubi primum specimen aliquod Lectionis dederimus.

Lectio Idealis dictorum Symbclorum.
image

Supramundanum Numen influit virtutem suam <br> In Siderei Mundi Solare Numen unde Vita in Mundo elementari, et summa rerum varietas nascitur ex ubertate Crateris Osiriaci in quem continuò influit.

CAPVT II.
Reliquorum, quae in primo latere Boreali Obelisci continentur symbolorum expositio.


IN primo itaque latere infra accipitrem, quadrato inseritur Vas Niloticum, et tripes Sacer. Iam singula exponamus. Diximus omnia vasa, quemadmodum mystica quadam ratione consiciebantur, ita quoque potentissimum incitamentum, fuisse, ad Solare Numen quà placandum, quà attrahendum, oppidò creduli sibi superstitiosiùs Aegyptii persuadebant, undè in numerum quoque amuletorum assumpta magnum usum habuerunt. Vas Niloticum quidem et tripes, praeterquam qnod ex certa materia Solari Naturae conformi conficerentur, sacro quoque lymphae Niloticae liquore replebantur, sine qua nihil in sacrificiis
fiebat;