Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/79

From GATE
This page has not been proofread


Venerem generationis deam exprimendam assumpserunt; cum verò geneticam Veneris facultatem sparsam et seminatam à deastra per omnes Mundi partes intuerentur, spiritum videlicet Animae Mundi, sive Solis dantis uniquique formam, vitam, essentiam et durationem, cum inquam, eam inveniri viderent in omnibus rebus, in homine, in bestiis, in terra, aqua, aëre, igne; in animalibus in fluminibus, in montibus, planis, vallibus, sylvis, pratis, plantis, animalibus; semicirculum Lunae, vel etiam cornua Arietis ei apposuerunt, et ortus est, celeberrimus ille et facer Mercurii character, quem nos in Obelisco Pamphilio, spiritum Mundi, seu quod idemque omnia ad se attrahentem interpretati sumus. Sed haec omnia aptè et clarè describit Marsilius lib.3. de Vita caelitus propanganda uti segnitur.
Aliquis autem quaeret, quas potissimum Caeli figuras imaginibus imprimere solerent Aegyptii. Sunt enim ibi formae oculis valdè conspicuae, et à multis quales sunt, quasi depictae, ut ... similesque figurae Zodiaci, et quae sunt extra Zodiacum manifestae. Sunt ibi praetereà formae quamplurimae non tam visibiles, quàm imaginabiles, per signorum facies ab Indis, Aegyptiis Chaldaeisque profectae, vel saltem excogitatae. Veluti in prima facie Virginis Virgo pulchra sedens, geminas manu spicas habens puerumque nutriens. Sunt denique characteres quidam Signorum et planetarum ab Aegyptiis designati. Volunt igitur imaginibus omnia haec insculpi, ut si quis expectet proprium à Mercurio beneficium, collocare eum in Virgine debeat, vel saltem ibi in... cum affectu Mercurii, et imaginem tunc ex stanno conficere, vel argento, in qua totum sit Virginis signum et character eius, characterque Mercurii. Constituebant quiedem universam eorum formam ad Caeli similitudinem rotundam; Antiquiores verò figuram Crucis cunctis anteponebant; quia corpora per virtutem agunt ad superficiem iam diffusam; prima verò superficies Cruce describitur; sic enim imprimis habet longitudinem et latitudinem; primaque haec figura est et omnium quam maximè recta, et quatuor rectos angulos continet; effectus verò Caelestium maximè per rectitudinem radiorum angulorumque resultant; tunc enim stellae quàm maximè sunt potentes, quandò quatuor Caeli tenent angulos, Cardines Orientis videlicet Occidentisque, atque medii utrinque Caeli, sic verò dispositae, radios ita coniiciunt in se invicem, ut Crucem indè constituaent. Crucem ergò veteres figuram esse dicebant, tum stellarum fortitudine factam, tum earundem fortitudinis susceptaculum. Ideòque habere summam in imaginibus potestatem, ac vires et spiritus suscipere planetarum. Haec autem opinio ab Aegyptiis vel introducta suit, vel maximè confirmata, inter quos characteres Crux una erat insignis, vitam futuram significans, cuius figuram pectori Serapidis insculpebant, vidimus charactèrem hunc multis rebis impressum. Ego verò, quod de Crucis excellentia fuit apud Aegyptios ante Christum, non tam muneris stellarum testimonium fuisse arbitror, quàm virtutis, praesagium, quam cum Christo fuerat acceptura. Astrologi
autem,