Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/78

From GATE
This page has not been proofread


ordinem augeri posse existimabant. Nam ut rectè Iamblichus ait: Aegyptii imitantes ipsam universi naturam fabricamque Deorum, ipsi quoque mysticarum reconditarumque notionum imagines quasdam in symbolis conficiendis ostendebant, quemadmodum et Natura rationes occultas in apparentibus formis quasi symbolis exprimit, et Dii veritatem idearum per manifestas imagines explicant, praesertim cum perspicerent, superiora omnia inferiorum similitudine delectari, atque insuper optent à superioribus bonitate repleri, quatenus pro vìribus imitentur; meritò et ipsi convenientem superis modum agendi pro viribus offerunt; quandò occulta mysteria symbolis inserunt manifestis, in quibus interpretandis dimitte voces, accipe sensus. Aegypti igitur huiusmodi symbolum sub certis temporibus Caelique situ efformabant, maximè sub Ariete et Mercurio, ex quibus signis, uti suprà demonstravimus, constituebatur character; Sole enim in Ariete exaltato, et Luna cum Mercurio maximam virtutem coelitus acquirere arbitrabantur, tum ad Genios in Divinationibus perficiendis, rerumque investigatione eliciendos, tum ad contrarios Genios Typhonios propulsandos unde hunc characterem hunc variè ab Hierogrammatistis veteribus expressum fuisse reperio; primo sub Taurina facie; qui et secundi in Zodiaco signi character est; Secundo per circulum cum sextilis Lunae phasi, cui Crux adnectitur, et Mercurii proporius character est. Tertio per characterem Veneris cui cornua Arietis super imponuntur; per primum, Aspidem per secundum Anubidem sue Mercurium Aegyptium; per tertium Isin sue Venerem Aegyptiam, cuius foecunditas per cornua Arietis indicatur, exprimere solebant; sed iam haec amplius exponamus. Pingebant Aegyptii circulum, quo Solem referebant Stellarum omnium principem et caeleste Numen, utpote à cuius benigna luce cuncta animarentur. Cum verò sine Lunae concursu Solem nil efficere posse viderent, Lunam circulo superimposuere, quod connubium sun et moon appellabant. Praeterea, cum sun et moon, omnem virtutum effluxum potissimum in Mundum hylaeum, sive elementarem exerere comperirent, characteri X Crucem X affixere; quo notabant spiritus omnia permeantis foecunditatem; quem deinde Graeci veluti symbolum, ad
Vene-