Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/77

From GATE
This page has not been proofread


Prodromo et in Explicatione Tabulae Bembinae, quamvis etiam hi characteres iidem sint, ut posteà patebit.
Constat igitur Character iste duabus heterogeneis lineis, circularibus et rectilineis, apparetque nihil aliud esse, quàm Characterem illum, quo antiqui Astronomi Aegyptios secuti denotabant Mercurium, sic ..; Undè et characterem Tauticum dicebant. Per circulum denotabant Divinae mentis diffusionem in Mundum sidereum, et per crucem diffusionem in elementa, quem lapsum elegantissimè expressum hieroglyphicè videmus in Obelisci Lateranensis, lateris primi tertiò hierogrammatismo, hoc ectypo. Ubi serpens... ex circulo prodiens sese insinuare videtur Mundo huic sensibili, per Crucem ansatam significato, adeò quidem, ut circulus nihil aliud nisi motum Divinae mentis, ut suprà fusè demonstravimus, significet. Serpens autem... nihil aliud, nisi spiritum illius, qui per universam Mundi molem diffunditur: uti fusè in hierogrammatismo xvII. Serpentis in Obelisco Pamphilio actum est. Hinc Anaxagoras quatuor elementis constitutis et per Crucem indicatis, iis motorem adiungit, sive Spiritum, sive Deum, sive Mentem, ut Proclus interpretatur, per quem haec quatuor regantur. Advertebant enim Aegyptii duos potissimum simplices motus in rerum natura elucescentes, rectum ac circularem; hunc per circulum, illum per rectas exhibebant; Elementis enim extra sedes naturales dimotis, suos ad easdem reditus non aliter, ac per rectas lineas facere experimento comprobabant. Non igitur incongruè per quatuor rectas et unico puncto individuoque in contrarias excurrentes partes, quatuor elementorum (in quae elementata singula tandem resolvi possunt) innuèrunt mysterium, confirmant ea, quae in Cabala Saracenica me annotasse memini.... Philosophi et Medici Aegyptii partium Indiae et Graeciae indicaturi quatuor elementa, quadratum sub figura Crucis pingebant.
Cum verò mysticus ille character plerumque tùm in Bembina Tabula, tùm in Obeliscis, caeterisque ex Aegypto adductis Idolis spectetur, quibus ut plurimùm ille character manibus insertus, uti suprà in Osiridis statua cernitur, mira alicui forsan videri possit huius ratio, quam proindè paucis explicemus.
Notandam igitur, Aegyptios huiusmodi characteres mysteriosos in magna semper veneratione habuisse, non tantùm ob summa, quae in se continere videbantur mysteria, sed vel maximè, quia huiusmodi charactere, naturali quadam Sympathia Genios caelestes allici posse perperam credebant. Mundum enim, cum dicerent esse veluti animal quoddam, in quo partes, quamvis loco distantes, propter naturam tamen unam ad se invicem serantur, ipsamque conciliatricem Mundi, et causam communem omnium mistionum trahere ad se invicem partes, ut Iamblichus ait, suapte natura; hinc eiusmodi tractus et appetitus arte quadam praeter ordi-