Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/71

From GATE
This page has not been proofread


hoc est Ciconiae caput esse existimat; quod falsum esse, ex Festo et Isidoro, qui eam Noctuam interpretabantur, patet. Goropius Becanus multa de hoc fingendo, more suo, nobis per Cucupham, Galeritam omnibus modis intendit obtrudere, cristà forsan delusus; Alii Ciconiae asserunt esse caput, sed quis unquam cristatam vidit Ciconiam, nisi fortè pro Ciconia gallum intelligat calecuticum. Sed erroris materiam protulisse videtur, utriusque maxima in suos... Nos ut difficultatem, quam Authores in hoc nodo dissolvendo reperiunt, tandem dirimamus, hoc dicimus nihil aliud esse, quàm caput Upupae, quod ex Arabico facilè liquebit: Abenephius enim hoc loco sceptrum vocat Upupae capite insignitum... hoc est,... Sceptrum, cuius extremum caput Hodhod, quam autem Camus Arabum, verbo... appositè describit.
Cum itaque Upupae, insigne fuerit sceptrorumque hieroglyphicorum ornamentum, quod et stabilimentum Naturae ab Hieromantis dicebatur, nunc videndum est, quarè varietatem rerum per illius caput indicaverint. Videbant Aegyptii Upupam avem multicolorem, et pulchram, plicatili cristà instructam, uti ex figura patet, raris virtutibus praeditam, eam à sacrarum literarum Catalogo abesse noluerunt; Nam ut rectè apud Aldrovannum Kiranides: Upupa est Septicolor, regimen habens in capite, altitudine digitorum duorum, quod aperitur et contrabitur, estque quatuor colorum, convenientium ad quatuor anni tempora. Septem ignur colores habet Upupa quibus verisimile est, Aegyptios significasse septem planetarum radios, quorum coinmixtione, sicuti colorum quadam contemperatione omnes res inferiores, id sunt, quod sunt. Per quatuor autem colores, queis cristam Upupae constare indicat Kiranides, non tantùm quatuor anni tempora, sed quidquid illis analogum est, intellexisse probabile est, uti quatuor elementa, quatuor Lunae phases, quatuor Mundi plagas, quatuor Zodiaci triplicitates, similiaque; habet iuxta superiorem descriptionem crista Upupae, nigrum, albo subflavum, ruffum et cinereum colorem, qui pulchrè quatuor elementis conveniunt, ita ut niger Terrae, aquae caeruleus, albus aërei, flavo-fuscus igni respondeat, qui veluti primarii colores aliis mixti, infinitas colorum diversitates producunt. Sic elementa radiis caelestibus incitata, mixitisque coniuncta, infinitas rerum species gignunt. Sic Luna tot nimirum dierum spatio, quot iuxta Aegyptios Upapa plumas habet in crista, viginti octo nimirum, (tametsi alii dicant viginti sex) periodicum cursum perficiens, totum Lunarem annum in quatuor dispescit partes, quas quadrantes appellant Astrologi, quarum unaquaeque alicuius elementi qualitatem possideat, ita ut prima sit calida sicca; secunda, frigida sicca, et sic de caeteris; quod et.... de quadrantibus Solis, Vere, Aestate, Autumno, Hyeme, dici potest; Siquidem hoc quadripartito anni tempore totus Mundus quasi renascitur. Atque huc respexisse videntur Aegyptii, quandò Horum, hoc est, Mundum