Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/70

From GATE
This page has not been proofread


sam, et cur ex vilibus elementaris miscellae principiis, tantam rerum varietatem expresserint. Sed iam ad Upupae hieroglyphicum exponendum procedamus.

Hieroglyphicum IV. Upupae


Figura Capitis Upupae 20 iuxta mentem AEgyphorum


Duo sceptra Upupae capite insignita, quae Solare Numen, per accipitrem, quem stipant, signatum, nihil aliud notant, quàm duplicem in superiorem inferioremque Mundum dominationis potestatem, qua summa illa rerum nascitur varietas, quam in utroque Mundo cum admiratione intuemur, quamque perpetua illa corruptionis generationisque vicissitudine in hylaei Mundi mixtis producit. Quamuis inter Obelisci nostri hieroglyphica Upupae figura integra non compareat, quia tamen caput eius sceptro impositum subindè inter alia non infrequenter apparet, quid per Upupam et sceptrum, eius capite insignitum indicaverint, hoc loco explicare visum est.
Inter caetera itaque portatilia, queis simulacra Comasiarum dicta, ornata videbantur, sceptrum quoque..., seu Upupae capite insigne erat, cuius ignorantia multis quoque magnam errorum materiam suppeditavit. Pierius quidem non Upupae seu Cucuphae, sed Cicumae, hoc