Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/67

From GATE
This page has not been proofread


poris motu omnes propè figuras exprimerent, dum videlicet nunc caudam capti admoventes in circulum contortum; aeternitatem iam in spiras convolutum, sphaerarum caelestium volumina praesefert; iam in longum extensum lineam rectum, iam curuam, iam planam, modò corporis erectione normalem; iam multifario squamarum ordine, veluti totidem stellis rutilum, sibilo quoque et trifulca lingua formidandum exhibet, haec, inquam, dum contemplarentur in Serpente, eum tanquam reconditissimum praestantissimarum rerum symbolum adhibuerunt. Verùm quae et qualia per eum connotarint, vįdeamus.
Primò itaque Epies Phoenix apud Eusebium, Deum Emepht Serpente, sue Aspide significatum, his verbis docet: Draconis et Serpentum naturam ipse Tautus (uti et Phoenices ac Aegyptii) diunam putauit; spiritualissimum enim omnium animal, et igneum ab ipso traditum, Nam spiritu absque manuum aut pedum et omninò alicuius organi exterioris argumento, ut caetera videmus animalia ferri, eximiam celeritatem assequitur, variasque siguras, et formas gradiens, involuto revolutoque, uti et spirituformi, ad quam vult celeritatem, gressu facillimè praestat. Longaeuum etiam est, nec solùm senectutem cum pelle deponens reiuvenescit, sed crescit eitam in adolescentiam reductum, cumque determinatos adimpleverit terminos, in seipsum revolutum, rursum reviviscit; sicuti in sacris pariter ipse Tautus consituit; quadpropter in sacris hoc animal, et in mysteriis fuit assumptum, de quibus et in aliis suis propositionibus plura adducit, in quibus refertur, quod immortale sit, et in seipsum, ex quo provenit, resolvatur, non etiam moriatur morte propia hoc animal, nisi violentà percussum interierit. Hinc Phoenices ipsum vocant bonum De monem, sicuti Aegyptii Kneph appellant.
Aptè itaque naturam Diuinam per Serpentis naturam et operationes notabant, quae omnia ex dictis patent. Hinc Graeci, teste codem, Eufebio, Aesculapium salutis Numen, X Serpente referebant: Serpens circumuolutus salutis corporis et animae ferens symbolum. Mundum enim contemplantes physici, caetera quidem reptilia crasissorii dicunt, et terrestris esse substanstiae, Serpentem verò spiritalissimum animal esse dicunt, quod et imbecillitatem corporis exuat, et ad medicinam aptissimum esse videatur; Nam et ad acuendum visum invenit phamacum, et ad reviviscendum herbam quandam nosse narratur. Praetereà Aegiptii Mundum significantes, Serpentem pingunt, qui cuadam propriam depasceretur, eumque variis maculis insignem depingebant, de quo Claudianus.
Per