Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/63

From GATE
This page has not been proofread


ferina facie, ac plumoso capite in humanae faciei blandimenta abeunte; pedibus per ungues in digitos abeuntibus manibusque in rectum exporrectis officiis, ..... hominem mentitur; nunc pedibus in serpentinas spiras et volumina abeuntibus horridus, aspidem et draconem refert, de quibus omnibus dicendum est, ut tandem tantae rerum confusioni modus statuatur; Ac de .... quidem alibi dictum est; nunc quid per tutulatum seu cristatem Accipitrem significarint, videamus. Ac primò quidem Abenephius Animam Solis significasse asserit:Et per figuram accipitris denotabant animam Solis. Cui adstipulatur Horus:....
Tum etiam, quod Solis praeter caeteras volucres, simulacrum esse videatur, utpote peculiari quadam et occulta naturae vi praeditum, dum praeter caeterarum avium morem irretortis eius radios oculis sustinet. Hinc fit ut Medici ad sananda oculorum vitia et incommoda, Hieraciò herba utantur; Indè etiam fit, ut Solem interdum tanquam visus tutorem ac Dominum Accipitris forma pingerent. Hinc teste Actiano: Accipitrem quoque Apollini consecrant Aegyptii et venerantur, Oron sua lingua Deum hunc appellantes; avem autem huiusmodi Thaustum nominant; Cum Apolline idcirco connenientiam habere aiunt; quod ex avibus Soli accipitres semper nullo negotio adversus Solis radios intueantur, nec irretortis intentisque oculis sersum versus, iter suscipere graventur, nec divina flamma istiusmodi offendantur, iidemque venenosis bestiis, uti Cerastibus et Scorpionibus inimicissimi sint. Scholiastes quoque in aves Aristophanis,..... Accipiter facer est Soli, tum propter motus sui velocitatem (nam ut Sol velocissimus est, sic volatu suo pernicissimus accipiter) tum propter cognationem ex origine sui nominis, vocatur enim.... , id est, à facili motu qui quidem Soli quàm maximè convenit: quin et à Caelesti sphaerarum impetu, sic eum aiunt dici. Varinus et Eusebius in Homer. scilicet ob impetum vehementem, quod instar fulminis volatu feratur. Porphyrius quoque lib.4. de abstinentia: Deos, ait, aliquot animalium nominibus veteres appellant, ut Felem, Lacertum, Leonem, Draconem, Accipitrem. Giraldus quoque Apollini accipitris genus, quod.... vocat, attribuit; Plutarchus quoque in Osirid. et Isid. Aegyptii Osiridem saepè accipitris forma pingunt; excellit enim haec avis acumine videndi, et vi volandi;...... Accedit, teste Eusebio accipitrem lucis et spiritus symbolum apud Aegyptios fuisse; est enim Accipiter acerrimi visus et velocitatis maximae.
Aegyptii igitur Accipitris admirandas proprietates considerantes, certè aptius symbolum ad Solis naturam ignisque indicandam excogitare vix potuere: quemadmodum enim Sol ab omni corruptionis terrenae mole