Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/50

From GATE
Revision as of 10:02, 7 February 2019 by Andrea Ianniello (talk | contribs)
This page has not been proofread


In hoc præsenti veterum sapientum in hieroglyphicis excogitandis solertiam adeò peritè expositam vides, ut veluti in anacephaleosi quadam omnia comprehendisse videantur.
Post Hebræos, Aegyptios primos literarum ab Hermete Trismegisto inventarum usum tradidisse, in operibus nostris hieroglyphicis ex innumeris authoribus ubertim douimus. Tripex autem lietrarumgenus Aegyptijs in usu fuisse, Clemens Alexandr. lib. 5. stromatum[1] tradit; quorum prius apud populum & plebæios in usu, scribendis literis aptum, undè & ? vocat; Alterum erat sacerdotale, quod hierolymmatikòn?, quo in sacris rebus conscribendi utebantur; Tertium, hieroglyphikòn, & sacra sculptura dicebatur, tanquam abdita sacramenta Obliscis, ac Deorum Dearumque statuis incidere solerent. Addidit & hisce kyriolikòn?, id est, sscripturam propriè loquentem, (kyriolikòn?, inquit, est ea, quæ per prima elementa propriè loquitur; ut qui Solem pingunt, faciunt circulum, Lunam autem, figuram Lunæ curuæ formaam præseserentem?, convenienter ei figuræ, quæ propriè dicitur.)
Addunt nonulli hisce aliud genus hieroglyphicarum, quod gnomicum vocant, quo allegoricis quibusdam effatis, morum formandorum doctrinam insinuabant, cuiusmodi Horapollo posteritati reliquit: Aegyptij quippe. ut in monibus operationibus suis mystici, allegoricique, ia in familiari quoque colloquio, breuibus quibusdam arguisse, ephonematis adagijsque utebantur, quib us[2] mores, diversorumque hominum conditiones vel laudandas, vel vituperandas perstringebant, quæ & hieroglyphicis symbolis adnumerarentur, eorum tamen plerumque in familiari consuetudine usus erat, cuiusmodi sunt: Numero [3]1095. signatus est[4]; quo pronunciato indicabant hominem mutum; continet enim hic numerus 1095, dies unius integri triennij, si ex 365, diebus unius anni constituatur curriculum, intra quod tempus, dum puer non loquitur, etsi linguam habuerit, vocem tamen nunquam manifestaturus est. Prætereà eum, qui ad hominem ferocem in necessitate constitutus confugiens opprimitur, indicaturi, id hoc epiphonemate exprimebant: Noctua passerem excipit[5]; hic enim a venatoribus agitatus, dum ad noctuam confugit, ab ea mox opprimitur. Rursus hominem indicaturi in silentio contemplationis studio vacantem, dicebant, cicada canit[6]; hæc enim non ore, sed alarum stridore canum perficit. Talia sunt plurima argutè sanè & mira ingenij industria excogitata, quæ in unum collecta Tomo II. Oedipi Aegyptiaci

folio 166. exposita sunt, ad quæ lectorem remitto.

  1. Su tratta del libro degli "Stromati" ("Stromàteis") di Clemente Alessandrino. Ci son tre tipi, dice C. Alessandrino, di scrittura egizia, ed essi sono: quella popolare, della plebe; quella sacerdotale; quella sacra. Ecco il senso del "Trimegisto", per cui tanto la scrittura "ieratica" (sacerdotale) quanto quella "sacra" tout court, hanno un senso nascosto, segreto e più profondo: il geroglifico dei geroglifici.
  2. Senza lo spazio, "quibus", dunque.
  3. Corsivo.
  4. Corsivo.
  5. Corsivo, la "ß" = "ss".
  6. Corsivo.