Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/50"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "In hoc præsenti veterum sapientum in hieroglyphicis excogitandis solertiam adeò peritè expositam vides, ut veluti in anacephaleosi quadam omnia comprehendisse videantur.<b...")
(No difference)

Revision as of 21:06, 6 February 2019

This page has not been proofread


In hoc præsenti veterum sapientum in hieroglyphicis excogitandis solertiam adeò peritè expositam vides, ut veluti in anacephaleosi quadam omnia comprehendisse videantur.
Post Hebræos, Aegyptios primos literarum ab Hermete Trismegisto inventarum usum tradidisse, in operibus nostris hieroglyphicis ex innumeris authoribus ubertim douimus. Tripex autem lietrarumgenus Aegyptijs in usu fuisse, Clemens Alexandr. kib. 5. stromatum tradit; quorum prius apud populum % plebæios in usu, scribendis literis aptum, undè & ? vocat; Alterum erat sacerdotale, quod hierolymmatikòn?, quo in sacris rebus conscribendi utebantur; Tertium, hieroglyphikòn, & sacra sculptura dicebatur, tanquam abdita sacramenta Obliscis, ac Deorum Dearumque statuis incidere solerent. Addidit & hisce kyriolikòn?, id est, sscripturam propriè loquentem,