Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/46

From GATE
This page has not been proofread


impositus suerat, pal.3. cum 3.quart. pal.altum, unà cum Obelisco repererant; Obelisci symmetriam à celebri Architecto Iosepho Paglia ex Ord. S.Dominici designatam in aposita figura considera ; statuam praetereà ex Lydio lapide sine capite tamen & brachiis octo palmorum longam unà detexerunt, quae tamen an Deam referat, aut Romanam aliquam illustrem soeminam, dispici non potest. Observavi & eodem tempore post Obelisci huius inventionem, multa effodi ex vicinis ab Obelisco fossis fragmenta, quorum duo sphynges, seu Leones Niloticos, eius prorsus formae cuius sunt duo Leones, qui in principio ascensus Capitolini ex magno lapide aquam vomentes spectantur; duas pariter columnas exotico modo ex lapide pyrite elaboratas, quarum utraque 4. palmorum latitudinem in diametro obtinet, quae si integrae suissent, ad 30. palmorum altitudinem facilè excurrissent, quae quidem omnia Aegyptiaci ingenii indolem referunt. Caeterum Obeliscus ex lapide Aegyptio, qui vulgò Granito rosso dicitur, constat, hic, praeterquam in Thebana Aegypti prouincia, teste Plinio, nulla alia in Mundi parte effoditur, propriusque Aegypti partus est; adeò verò à tot saeculorum aetatibus integer, & ab omni corruptione immunis hucusque mansit, ut hisce temporibus elaboratus videatur: imperfectus verò quoad hieroglyphica cernitur, utpote in quo complura desunt, nonnulla quoque eleganter quidem incepta, at non finita videntur, quod in nullo alio Romanoram