Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/45

From GATE
This page has not been proofread


ratione, sacra Roman advecta esse testatur Lucanus. Lampridius in Com.Ant.Imp. Dicta sacra, inquit, Isidis ita coluit, ut X caput raderet, Isiacos verò pineis usque ad perniciem pectus tundere iuberet. Colebatur autem Isis cum Osiride viro, qui Serapis est nominatus, á quibus Isæum & Scrapeum loca publica in regione Flaminia nomen sumpsere. In Isidis autem Templo magna dabatur adulteriorum occasio. Unde Ovidius ad amantem.

Ne fuge Niliaca Memphitica sacra Iunencæ,

Multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi.

Quo in loco non de latrocinis, quemadmodum opinatur Fulvius, verúm de adulteriis & stupris intelligit Ovidus: Nam & Iosephus commemorat, iuvenem quendam nomine Mundum, Paulinam generosam, & pudicam alioquin matronam, cum impatienter amaret, Sacerdotes Isidis pecunia corrupisse, qui novo Religionis commento mulierem in Templum vocarent, eosque finixisse per noćtem cum Osiride collocutos, persuasisteque eam á Deo desiderari, illam veró, cum in Templum, venisset, á iuvene tanquam ab Osiride compressam, & cum mox petulantiús stuprum ei exprobrasset, mulierem marito rem detulisse, maritum, Tiberio Cæsari, atque ipsum indignatum sacerdotes cum Mundi liberta, quæ facinoris fuerat conciliatrix, crucibus affixisse, Temploque Isidis everso, simulachrum eius in Tyberim præcipitari iussisse. De incendio autem huius Templi meminit Dion his verbis:Ignis divinitús potiús quám ab homine Rome excitatus, eamque depopulatus: Nam Serapis et Isidis Templum, et Septa, Neptunieadem, Thermas Agrippae, Pantheon, Dribitorium, Balbi theatrum, Pompeii porticum, Oćtaviae domum cum Bibliotheca, Templum Iovis Capitolini cum aedibus et sacellis coniunćtis exhausit. Pluribus autem in locis fuisse Isidis Templum, testaur Sparitanus in, Vita Caracallae; idem, ait, sacra Isidis Romam deportavisse, & Templavbiue magificé eidem Deæ fecisse.

CAPVT IV.

De Obelisco in Isæo non ita pridem detećto.

BELISCVS hic, vti suprá innuimus vnus ex minoribus occafione muri exaltandui, pro quo sundamentaicibantur, inuentus suit, cuius fama perebefcente, ád eumfpećtandum, magnus mox hominum confluxus suit. Symmetria Obelisci ita se habet: Altitudo est 24. palmorum, inferior basis 3. pal. cum 1.text.superieor latitudo vbi in pyramidion terimat, 2.pal.cum i.quarta, pyramidion veró 2.pal.cum 3.quart.palmer.altitudinem continet; Abacum, cui impo-