Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/43

From GATE
Revision as of 18:56, 4 March 2018 by Anna Omodei (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Quis Isidis Templi Primus Conditur fuit? Quis propriè Isaei et Templi Isidis ad septa Campi Martii extructi, conditor fuerit, qui ex Authoribus id tradat, non me legisse mem...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Quis Isidis Templi Primus Conditur fuit?

Quis propriè Isaei et Templi Isidis ad septa Campi Martii extructi, conditor fuerit, qui ex Authoribus id tradat, non me legisse memini. Noui Numam Pompilium Secundum Romanorum Regem à Pythagora Aegyptiacae Philosophiae peritissimo, instructum in uniusmodi facta quàm propensissimum fuisse, sed de Templo iis erecto, nihil apud Authores legitu. Multos quoque ex Romanis tum ab Aegyptis, tum à Gaecis, instruĉtos in Aegyptum data opera, ad occultioris philosophiae rationem addiscendam, profećtos fuisse, affatim in Obelisco Pamphilio ostendimus: de Templis verò more Aegyptiis solito extruendis tum in Graecia, tum Romae erectis, nihil constat, nisi postquam Aegyptus in potestatem Romanorum redacta fuit, tum enim verò complures admirandis istis Aegyptiorum operibus stupefacti, paulatim ad Romam similibus fabricis mnumentisque exornandam atque unà ad veteres superstitiones ab inferis resuscitandas, animum adiecerunt; fuisse tamen nonnulla Aegyptiorum delubra ante Imperii Romani exordium Romae extructa, inultis rationibus conuincor: primò quod huiusmodi Isiaca delubra à primis tum Imperatoribus, tum consulibus prohibita comperiam, si prohibita fuerunt, ergo iam muktis ante annis extructa fuisse, quis dubitat? Sed audiamus ionis. verba lib. 53. <Decretum,> inquit, <quod prioris anni exitu de Serapi Isideque factum erat, inter prodigia non extremum videtur locum obtinuisse; Eorum Divorum fana, quae privatim nonnulli extruxerant, Senatus demoliri iussit, quod eos non magnopere inter Numina numerabat; ubi ea sententia obtinuit, et publice iam coli inciperant, extra pomaerium os Deos collocarunt:> Factum vero, teste Dione, hoc decretum, sive Senatus consultum, anno Urbis condtae DCC; etsi Tertullianus id evulatum fuisse dicat anno Urbis Conditae DCXCVI. id est, anno 69. Pisone et Garbino Consulibus. Quod vero a privatis extructa fuisse dicat, luculento indicio est, hosce in Aegyptiis extructione farotum participem esse voluisse. Quemadmodum vero peregrinus et monstruosus Deorum cultus sine publica authoritate introductus fuit ita quoque cum tempore et cultus eorum publicis decretis, ob ceterum, quae in eo sub paetextu sacrificiorum committebantur, abolitus sin, templa quoque destructa, artamen multorum sacris saventium cura nox restituta. Dion de Augusto loquens ait, <Aegyptis Dÿs sacra fieri inte pomaerium non est pabus;