Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/35"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
comparandum transmisi, qui comparatione instituta, non aliud, quam quod ego absens delinearam, omnia, inquam, ad unguem congruere reperit, uti ex attestatione paulo post ponenda patebit. Quae hìc ideò apponenda duxi, ne Lector prundens sibi persuadeat, hieroglyphica symbola temerè ac tumultuaria meù§odo Obeliscis incisa fuisse, sed artem esse summo ingenio à priscorum temporum Sacerdotibus institutam, suis regulis et canonibus infallibilibus nixam, ita ut qui unius lateris symbolicum contextum rectè conceperit, oppositi lateris corresponsum nescire nequeat, ut proindè Lector Authorem de puris putis coniecturis cavillari desinat, certusque sit, illa sine certa artis regula, et sola coniectura cognosci non posse, sed requiri certam artis hieroglyphicae methodum, ad hyeroglyphicorum congeriem tum rectè disponendam, tum interpretandam; quam artem, deo dante, secundae Oedipi editioni Reipublicae Literariae me communicarurum polliceor. Verum antequam ulterius pregrediar, epistolam à Isepho Petruccio ad Eruditum Marcellum Abbatem Severolum datam opportunè hoc loco inserendam duxi. <br />
+
comparandum transmisi, qui comparatione instituta, non aliud, quam quod ego absens delinearam, omnia, inquam, ad unguem congruere reperit, uti ex attestatione paulo post ponenda patebit. Quae hìc ideò apponenda duxi, ne Lector prundens sibi persuadeat, hieroglyphica symbola temerè ac tumultuaria meù§odo Obeliscis incisa fuisse, sed artem esse summo ingenio à priscorum temporum Sacerdotibus institutam, suis regulis et canonibus infallibilibus nixam, ita ut qui unius lateris symbolicum contextum rectè conceperit, oppositi lateris corresponsum nescire nequeat, ut proindè Lector Authorem de puris putis coniecturis cavillari desinat, certusque sit, illa sine certa artis regula, et sola coniectura cognosci non posse, sed requiri certam artis hieroglyphicae methodum, ad hyeroglyphicorum congeriem tum rectè disponendam, tum interpretandam; quam artem, Deo dante, secundae Oedipi editioni Reipublicae Literariae me communicaturum polliceor. Verum antequam ulterius pregrediar, epistolam à Iosepho Petruccio ad Eruditum Marcellum Abbatem Severolum datam opportunè hoc loco inserendam duxi. <br />
 
<br />
 
<br />
 
''Sequitur littera Authentica.''
 
''Sequitur littera Authentica.''

Revision as of 20:40, 11 December 2017

This page has been proofread


comparandum transmisi, qui comparatione instituta, non aliud, quam quod ego absens delinearam, omnia, inquam, ad unguem congruere reperit, uti ex attestatione paulo post ponenda patebit. Quae hìc ideò apponenda duxi, ne Lector prundens sibi persuadeat, hieroglyphica symbola temerè ac tumultuaria meù§odo Obeliscis incisa fuisse, sed artem esse summo ingenio à priscorum temporum Sacerdotibus institutam, suis regulis et canonibus infallibilibus nixam, ita ut qui unius lateris symbolicum contextum rectè conceperit, oppositi lateris corresponsum nescire nequeat, ut proindè Lector Authorem de puris putis coniecturis cavillari desinat, certusque sit, illa sine certa artis regula, et sola coniectura cognosci non posse, sed requiri certam artis hieroglyphicae methodum, ad hyeroglyphicorum congeriem tum rectè disponendam, tum interpretandam; quam artem, Deo dante, secundae Oedipi editioni Reipublicae Literariae me communicaturum polliceor. Verum antequam ulterius pregrediar, epistolam à Iosepho Petruccio ad Eruditum Marcellum Abbatem Severolum datam opportunè hoc loco inserendam duxi.

Sequitur littera Authentica.