Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/18"

From GATE
(Not proofread: Created page with "Augusti erectum reerexit ante Basilicam Liberianam S. Mariae Maioris.<br /> Psammirtanum olim Augusto in Circo Maximo erectum reerexit ante aedem B. Mariae Virginis de Popolo....")
 
(No difference)

Latest revision as of 16:21, 18 February 2018

This page has not been proofread


Augusti erectum reerexit ante Basilicam Liberianam S. Mariae Maioris.
Psammirtanum olim Augusto in Circo Maximo erectum reerexit ante aedem B. Mariae Virginis de Popolo.
Hunc secutus INNOCENTIUS X. Pont. Max. Obeliscum Sothis Regis Aegyptii, ab Antonio Caracalla in suo Hippodromo erectum, indè translatum in Circo Angonali, sive foro Romano, vulgò piazza Navona, summa magnificentia erexit.
Tandem ALEXANDER VII. Pont. Max. pro ingenti ad ardua quaevis praestanda, magnae mentis amplitudine Obeliscum, cuius interpretationem in hoc Libro exhibemus, in foro Minervae solita magnificentia erexit.
Det DEUS Opt. Max. huic Sapientissimo Pontifici vitam diuturnam, ut quae in boni publici emolumentum, necnon in aeternae Urbis ornamentum alto pectore concepit, toto Mundo applaudente conficiat.