Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/166

From GATE
This page has not been proofread


Non equidem miror Apolloni, te omnem divinandi scientiam adeptum esse, cum tantum in corde tuo aëris geras. Praetera Aegyptii caeremonias multas observabant, quibus philosophari laudi sibi ducebant. Quin et Reges ex instituto sacrarum literarum mediocriter admodum bibebant, Auctore Hecataeo, eò quod Sacerdotii dignitate initiati essent; praesertim vinum quod nec Diis quidem (eo quod vinum eorum, qui olim cum Diis dimicarunt, sanguinem putarent) tanquam gratum offerebant. A piscibus quoque plerique veluti tristitiae, et malorum symbolis, et Nili, marisque nigri, ac tristis, elementi miscellanci, ac omnis impuritatis et sentinae notis abstinebant, coepas quoque aversabantur, eo quod appetitum Venereum excitarent, et lacrymas provocarent, ut Zenophon testatur: adde eas illiberali suo odore à sacris cohibitas, atque eadem de causa allium gustantibus introitus in magnae Matris templum interdictus videtur, ut Athenaeus tradit. Sues quoque cùm ob salaciam, tùm immunditiem carnis, lepram, psoramque progenerantis, tùm quia porcis animam pro sale datam rebantur. Denique ob sympathiam quamdam, quam cum crocodilo Typhonis symbolo habent, detestabantur; quibus omnibus innuebant, voracitati, delitiisque, et gulae irritamentis sapientiae studiosum nuntium mittere debere. Tradidit Diodorus columnam à Technate Uvechorei patre Thebis in templo positam execrationes habentem contra Menidem Regem, qui primus omnium Aegyptios ab inopi, et frogali victu ad pecuniarum usum deduxit. Undè recte Hesiodus stultos homines, quos scilicet transversos agit nimius voluptatis appetitus, ignorare, quanta foret in malva, et asphodelo utilitas; testati sunt et hoc Persarum Magi, qui ad melius philosophandum omnibus ciborum condimentis spretis, solo victitabant nasturcio. Horum itaque admirandum sapientiae studium, cum in Graecia pecrebuisset, Graecorum sapientissimi eius gustandi allecti desiderio, Solon videlicet, Thales, Plato, Eudoxus, Pythagoras, et Lycurgus in Aegyptum ad consuetudinem cum Sacerdotibus contraliendam sese contulerunt. Eudoxus quidem Conophaeum Memphiten audisse dicitur: Solon Sonchiten Saiten. Pythagoras Oenuphaeum Heliopolitem, qui et omnium maximè approbasse fertur hominum istorum philosophandi rationem; teste abdita illa, quam de rebus tradidit, non multum ab hieroglyphicis disciplinis discrepante philosophia. Quidquid igitur portentorum coluit Aegyptus: quidquid fabularum de Diis suius Osiride, Iside, Typhone, Horo aliisque tradidit, iis Sacerdotes sapientissimos nequaquam existimandum est, vel fidem habuisse; aut stolida quadam, ac insipiente persuasione (uti plebs faciebat) inductos, simulacra veluti Numina quaedam adorasse; hoc enim quam maximè ab animo sapiente alienum esse, nemo non novit, sed magna iis mysteria, ut in praecedentibus dictum fuit, significasse, neque haec ratione carere, sed certas causas habere, vel historia, vel natura introductas, symbolis istis tam multiformibus luculenter confessi