Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/165

From GATE
This page has not been proofread


Obelisco Pamphilio passim exposita sint, eo Lectorem remittimus. Quae Hieroglyphicis unique et undique statuae inscriptis signantur.

Anacephalaeosis eorum quae in hoc Libro exposita fuerunt


Longissimam esse viam ad sapientiam, iterque omni difficultatum genere plenissimum satis superque demonstrant labores in ea acquirenda antiquorum assumpti, testantur itinera terra, marique plena periculis suscepta; testantur demum omnium eorum, quae quovis modo ab eius inquisitione retardare possent, studiosa declinatio. Huius quidem sapientiae inquisitioni Aegyptios prae caeteris mortalibus impensius incubuisse, Plato tradit in lib. de Rep. Nam cum summi Numinis felicitatem in rerum omnium optimarum, et pulcherrimarum cognitione consistere in primis existimarent, atque ex eo, quod non praesentia tantùm, sed et futura, et praeterita intelligit, immortalitatem iure illi tribuerent, ab omnibus, quae aliquo modo eam impedire possent abstinebant. Nam quicumque mortalium ad divinitatem anhelant, illos maximè sapientiae, et veritatis amore raptos, castitatem, rerumque sacrarum cultum ad eam faciliùs adipiscendam amplexari videmus. Id quod Graeci omnium comodissimè significarunt, dum Aegyptiorum Deam Isim, quasi scientiam, eiusque hostem Typhonem, id est, ignorantiam mysticè appellarunt. Cuius Deae sacra, ideò parcitate victus, et ciborum quorumdam abstinentia, caeterarumque voluptatum potissimum Venerearum cohibitone celebrant; quibus omnibus puritas mentis, et acumen ingenii scientiae causa exquirebatur. Undè et illius sacrarium Isaeum, id est, scientiae diversorium appellarunt: et ipsam adeò alii à Mercurio, alii à Prometheo natam dixerunt, quorum alterum sapientia, et providentia; alterum Grammaticae et Musicae inventio illustravit; lancis quoque vestimentis non amiciebantur, sed lineis induti vestimentis, rasisque??? capitibus sacra peragebant ab omni impuro, ut sunt pelles, vellera, capilli, ungues, ciborum retrimenta abstinendum: solo lino florem aethereo splendori simillimum proferenti, ex immortali tellure nato, nullisque bestiolis creandis obnoxio, gaudendum. Quin ab omnibus iis, quae vel intento sapientiae studio obesse possent, ita abstinebant, ut ne salem quidem, eo quod ad manducandum, bibendumque appetentiores redderet, adhiberent; ob eamdem causam Nili lympham, eo quod obesiora faciat corpora, non bibebant; satius enim putabant levi, et expedito corpore animum includi, quominus eius divinitas opprimature: nam ut recte sensit Galenus, animus adipe, et sanguine sustocatus caeleste aliquid praevidere non potest. Alludit etiam ad hoc egregium dictum Iarchae Indorum Regis, et philosophi, quo Apollonium Thyanaeum alloquebatur his verbis. Non