Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/164

From GATE
This page has not been proofread


Iam iustrum ferè agitur, cum in manus meas incidit Ectypon Idoli cuisdam Aegyptiaci, quod Barcinone inter rudera inventum ad me misit P. Ioseph Zaragoza Soc. Iesu SS. Theologiae professor, cuius mysteriosam structuram hoc loco opportunè inserendam?? duxi. Idolum tàm antica quàm postica parte hieroglyphicis notis conferta spectatur 8. circiter palmos alta; caput velo, praecedentibus omnibus idolis communi coopertum habet. mirum sedentis in basi quadrata situm exprimit, oculis clausis, manibusque in decussim dispositis, dormire videtur; Intra sinum caput tenet alatum, seu aliforme sacro velo tectum, necnon turrito vertice conspicuum; Limbi, quibus circumdatur hieroglyphicis notis conferti sunt. Posterior pars, praeter hieroglyphicas inscriptiones à dextris et sinistris, uti vides nil aliud demonstrat.
Quodnam verò huiusmodi simulacrum fuerit, quid signaverit exponam. Simulacrum itaque hoc nil aliud innuit, nisi Hecatem Aegyptiam, quam alii cum Proserpina Graecorum; alii cum Isi subterranea, quicquid sit; omnia huiusmodi nomina in unum coincidunt; unamque subterraneae oëconomiae praesidem notant. Sedet, Momphtae characterem M. sessione exprimens; velatum caput, oculique dormientis ad instar clausi, invisibilem eius naturam signant; quae tametsi extra omnes corporei sensus limites, longè semota sit, omnibus tam semper et ubique invigilat immensa virtute sua, omnia in fines suos dirigit, omnia animando conservandoque suae fidei commissa; et quod virtute, et potentia sua cuncta inferiora comprehendat, per brachiorum in decussim compositorum ectypon pulchrè exprimit. Intra sinum caput pueri velati et Pteromorphon, turritoque vertice superbum continet; et pueri quidem caput Horum, quem nos in praecedentibus cum Plutarcho, Mundum sensibilem exposuimus. In sinu idoli residet, quia ex supramundanae mentis sinu prodiit, versus Osiridis et Isidis supramundanae filius. Caput vittatum habet, quo renascentis quotidie Solis inventus exprimitur; aliforme caput, operationum velocitatem, queis in generabilium rerum gubernatione procedit; turrito vertice cernitur, quo cum omnium bonorum felicitatem politico Mundo praestare, scitè indigitatur. Quod ut fieret, Hieromantae variis hieroglyphicorum schematismis, modum et rationem docebant; quà Horus primae mentis filius, symbolis analogica quadam ratione dispositis, variisque ritibus et caerimoniis, ad id quod petebant per Hecaten Ampotropaeum Numen, omnibus profligatis Typhoniis insidiis, obtinendum, attrahi allicique posset. Hieroglyphica verò symbola, limbis idoli incisa, cum in Oedipo, atque Obe-