Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/157

From GATE
This page has not been proofread


gulari domus lapidi insertum spectatur, ex quo duo tantùm, ut in priori, latera cernuntur, reliquis duobus lateribus intra murum absconditis Hieroglyphicae apparentium laterum inscriptiones, cum paucis et ferè iisdem symbolis constent ea, hic apponendas non censui.
Quaeritur itaque hoc loco, utrùm haec tria fragmenta unius Obelisci sint, an diversorum? Respondeo, diversorum Obeliscorum esse, quia idipsum luculenter demonstrat, et mensura fragmentorum, et hieroglyphicorum contextus: mensura siquidem nulli ex hisce tribus fragmentis competit, neque aptè committi possunt, fragmentis nunc ex superiori parte angustioribus, nunc in inferiori latioribus; quae quidem difformitas partium, et in commissione improportio apertè docet, unius Obelisci fragmenta minimè esse posse. Accedit dispar fragmentorum color, qui pariter indicat unius Obelisci partes esse non posse. Secundò id ex hieroglyphicorum contextu apparet, qui in singulis dictis fragmentis disparatam rationem habet. Undè concludo trium diversorum Obeliscorum haec fragmenta fuisse. Obeliscos autem ex corum numero esse, quos minores vocant, Mahutaeo, ac Mediceo???, quoad magnitudinem aequales, quorum 44. differentis magnitudinis uti paulò ante diximus Romam ex Aegypto delatos Publius Victor testatur. Ubinam verò locorum huiusmodi Obelisci erecti fuerint, paucis accipe.
Constat ex Topographiae Romanae Authoribus, uti et in principio libri monuimus eo in loco, ubi modò Templum Beatae Virginis, quod à Minerva nomen haber, et Celeberrimum Ordinis S. Dominici Coenobium est, olim Isidis templum constitisse, in quo uti omnis Religionis Aegyptiacae (veriùs superstitionum) cultus summo fervore exercebatur, ita omnigeno quoque monstrosarum imaginum apparatu id Aegyptiorum more adornabatur; adeò ut posteris temporibus ex nulla Romanae Urbis partet anta Aegyptiorum simulacrorum copa eruta fuerit, quàm ex hoc loco; quod apertum et luculentum.... Aegyptiacae, quae in dicto Templo vigebat, testimonium est. In hoc itaque districtu Isiaco haud dubiè inter caetera Niloticae Religionis argumenta, et Obelisci quoque erecti fuerint, quorum haec fragmenta tantummodò supersunt, reliquis vel terra subtrutis, vel novarum fabricarum fundamento iniectis. Lege quae de hoc Isidis et Serapidis Templo fusè tractant Pomponius Laetus, Boissardus, et P. Alexander Donatus in Topographia Urbis Romae, et nos fusè in praecedentibus, qui totum illud spacium, Quod Collegium Romanum et Coenobium Ordinis S. Dominici usque ad Pantheon occupat, ad Isidis et Serapidis regionem pertinuisse aiunt, et ingens antiquitatum Aegyptiacarum copia, quae paucis abhinc annis, ex ruderibus loci effossa est, quarumque non exiguam partem in meo Musaeo spectandam exhibeo, luculenter demonstrat.
Haec dum scriberem; Ecce eruditus D. Iosephus Vincentius Maraccia Panormitanus, mihi refert, insigne se Obelisci veteris fragmentum