Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/155

From GATE
This page has not been proofread


siam S. Bartholomaei, detexi, quod inter alias columnas, quae data opera ante dictam Basilicam ad rhedarum Equorumque impetum cohibendum positae sunt, versus partem, quae aditum ad Monasterium S. Francisci de observantia praebet, ultimum locum obtinet, et repaguli loco fervit. Fuit autem, uti Topographiae Romanae authores seribunt, in medio insulae Tyberinae seu Aesculapii, quam natura in figuram navis adaptaverat, constitueratque???, ut arboris nauticae formam exprimeret; quemadmodum et in Circis, qui Mundum referre videbantur, eandem ob causam constituebantur, Obeliscus fuit ex eorum Classe, qui Minores vocantur, cuiusmodi sunt, Mahutaeus, Monticaelius, Mediceus. Fuisse autem fragmentum ex ea parte, quae proximè contingit pyramidion, avulsum, ipsa hieroglyphica inscriptio, quam hic apponendam duxi, sat superque demonstrat. Vides in hac accipitrem cum cultro intra ungues, cum circulo serpentifero supraposito; deinde pisces duo in contrarium positi 3. accipiter uti in primo loco globus serpente foetus???, quae omnia fusè in praecedentibus exposita sunt; restat, ut piscium hieroglyphicum hoc loco exponamus. Pisces inter hieroglyphica reperti, semper Typhonis malignitatem arguunt. Erat enim piscis symbolum Typhonis Osiridis Antitechni, seu antagonistae; cuius rei rationem hane fabulae Aegyptiae assignant; Quod piscis Oxyrinchus, quem et phagrum et Lepidotum appellant, ab Aegyptis, Plut. teste, in summa semper abominatione sit habitus; eo quod vererrum sive Phallum Osiridis à Typhone in Nilum protectum devoraverit; de quo vide Plutarchum lib. de Os. et Isi. dant et aliam causam huius abominationis, quod videlicet piscis cibi genus sit non necessarium, sed supravacaneum???; vivantque in mari ab elementorum finibus excluso tanquam alienum excrementum correptum, et morbosum; eandemque ob cansam Nautas et maritimos homines abominentur, tanquam Typhonis asseclas; mare siquidem Typhonis spumam appellant. Ubicunque itaque pisces ponantur, semper ii Osiridis cum Typhone antitechniam notant; hàc enim faecunditatis??? Osiriacae virtus destruebatur; verbo per accipitrem cultro instructum piscibus suprapositum malorum omnium contra Typhonis insultus vis apotropaea notabatur.