Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/154

From GATE
This page has not been proofread


Caput II.
De Obeliscis Romae subterraneis; necdum erutis.
I.
Obeliscus Campi Martii.</center


Obeliscus hic sanè ingens, magnitudine Flaminio non cedit, et in hunc usque diem latet in Campo Martio ad radices Montis Citatorii, ex parte S. Laurentii in Lucina, ubi basis eius incipit, et reliquam molem extendit usque ad cellam palatii vulgò dicti de' Conti. Qui tametsi totus terra obrutus sit, per cellas tamen vinarias vicinarum domuum nonnullae cius adhuc partes cernuntur. Fuit autem hìc à Sothi Rege Heliopoli primùm erectus, quem posteà Augustus indè avulsum Romam transuexit, atque ut tam nobilem molem debito honore condecoraret, eum in Campo Martio, amplissimo et celeberrimo loco erexit, ut sicuti à priscis erectoribus Soli dedicatu; putabatur, ita Soli quoque ad horas, quas in dicto loco sub amplissima horologii, aeneis lineis conspicui forma elaboraverat, commostrandas, loco gnomonis serviret, cuius vertex à terra 115. palmortum altitudinem, teste Plinio, erectus, aurcoque globo insignitus spectabatur. Verum de origine, erectione, postea de suo in monstrandis horis munere, de horologii forma et ratione, de magnitudine et symmetria huius Obelisci, aliisque cum amplissimè in Obelisco Pamphilio fol.76. tractaverimus, eò Lectorem remittimus.

II.


Obeliscus in Insula Tyberina


Pomponius Laetus in sua Typographia alterius cuiusdam Obelisci in Inula Tyberis erecti, qui loco mali nautici servire videbatur, mentionem facit, Quod verum esse, experimentum me docuit; siquidem novis semper et novis Aegyptiaci monumentis detegendis summo mentis aestu agitatus, cum dictae Insulae angulos penè omnes discussissem, tandem exiguum Obelisci fragmentum, ante Ecclesiam