Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/153

From GATE
This page has not been proofread


SECTIO IV.
De Fragmentis Hieroglyphicis Obeliscorum partim subterraneis, partim muris Romanorum Aedium insertis, partim denique necdum erectis, in hunc usque diem superstitibus, caeterisque, quae post ultimam Oedipi editionem ad Authorem missa sunt.
CAPUT I.
De Obeliscis adhuc prostratis, et necdum erectis.
Cum Authore P. Victore ex minoribus Obeliscis, 44. ex Aegypto, ab Imperaroribus praeter minores mediocresque Romam adductos fuisse legamus; hodie verò nonnisi 6. partim integri partim vitio temporum ex variis Urbis revolutionibus contaminati adhuc restent.
Maiores verò partim erecti, partim prostrati erectionem expectent, nulli dubium este debet, quin magna illorum pars in vastis Romanae Urbis ruinis adhuc delitescant, quemadmodum singulis fere annis nonnulla eorum fragmenta, quae detegi solent, testantur. Ita forsan secuturis quoque temporibus plura luci publicae patebunt. Unde operae precium me facturum existimavi, si hoc loco, quinam Obelisci, et ubinam locorum in Urbe adhuc sepulti neglectique reperiri queant, ostenderem; et unà Antiquariis latentium antiquitatum quaerendarum, eruendarumque??? nonnullam occasionem praeberem.
Duos reperio Obeliscos in Urbe ex maioribus, prostratos et necdum, erectos; quorum primus est, quem BARBERINUM vocamus, eo quod à Francisco Card, Barberino, ex Verani agri ruderibus crutum in Palatii Montis Quirinalis ornamentum destinatus fuerit; ubi adhuc iacet in 3. partes confractus; cuius interpretationem vide in Oedipo. Alter in Horto Ludovisiano, in Monte Pincio prostratus et duas partes confractus cernitur, cuius interpretationem Oedipus continet. Qui duo Obelisci, magno sane, Urbi ornamento forent, si esset, qui eos erigeret. Sed iam ad alios.