Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/150

From GATE
This page has not been proofread


Expositio Tabulae


Hanc statuam uti vides quadruplici situ exhibemus; ita ut dextrum latus A, lateralem simulacri prospectum; D. sinistrum latus sinistrum prospectum unà cum hieroglyphicis; B. faciem anteriorem; posteriorem C exhibeat. In dextro et sinistro latere, simulacrum ingeniculatum cernitur unà cum abaco, quem manibus tenet, Deorum imaginibus insignito. Anterior pars Abacum continet 3. uti dixi, Deorum imaginibus sub sedentium habitu praenotatum. Quorum media, miro modo transformata est, caput sub facie humana tutulo pennaceo, serpentifero, necnon arietinis cornibus instruitur; taeniae vero utrinque dependentes, sacri veli limbi sunt. Caetera totum simulacrum nudum est; habet et sibi assistentes 2. Genios nudos, capite et pedibus edacitate temporis mutilatos. Latera claudunt duae columnae hieroglyphicis consertae, uti et abacus quibus insistunt 3. dicta simulacra. Posterior pars C, praeter septenas columnas, hieroglyphicis literis consertas nil aliud continet. Exposita simulacri totius forma, iam quid mysteriosus hic apparatus sibi uclit aperiamus.
Diximus in praecedentibus, Aegyptios Hierophantas statuas quasdam adornasse, quas Mesitas, id est mediatorum Numinum simulacra dicebant. Erant autem statuae Mesitae, eorum Geniorum sive Numinum, quae immediatè supremo Numini suberant; quibusque inferiorum rerum sive Hylaei Mundi cura commissa erat. Quoniam igitur Mystis, nisi ingenti et sollicitudinis plena, tùm animi tùm corporis lustratione, atque expiatione, necnon summa mentis praeparatione supremo Numini per sacrificia supplicare non licebat; hinc per statuam Mesiticam, sive mediatricem, supremo Numini id, quod desiderabant, se consecuturos sperabant. Nam ut rectè Damascius Platonicus cum de subordinatione Numinum loquitur: Quia ergo à Dii, ait, homines natura gubernantur universali et ipsi vitam degunt, naturae propriae mancipatam, potentiisque naturae feruntur, ideò cultum exercebant, naturae convenientem; corporibusque naturae motis congruum; eligentes ad hoc loca, qualitates, aëris materiam, materiae vires, corpora, corporum qualitates, et habitus, motus convenientes, mutationesque eorum, quae in generatione versantur, atque simila tùm in caeteris divini cultus partibus, tum in ritu sacrificandi. Sacrorum itaque lex similia similibus rité distribuit, et à supremis ad ima per media tota progreditur; corpora quidem corporeis adhibens, incorporeis incorporea, propria videlicet, unicuique Numini tribuens: non oportet itaque ritum religiones esse simplicem, et ex paucis compositum, sed multiformem, et ex omni harmonia constantem, ex cunctis itaque mundanis constitutum.
Hinc Sacerdotes statuas Mesiticas ita adornabant, ut supremum nu-