Difference between revisions of "Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/15"

From GATE
(Not proofread: Created page with "nonnulli sumptus requirerentur; illos illustrissimi et Reverendissimus Ioannes Friedericus S.R.I. Comes à Vualdtstein, ALEXANDRI VII. Pont. Max. dignissimus, quem ab honore v...")
 
(No difference)

Latest revision as of 19:38, 13 February 2018

This page has not been proofread


nonnulli sumptus requirerentur; illos illustrissimi et Reverendissimus Ioannes Friedericus S.R.I. Comes à Vualdtstein, ALEXANDRI VII. Pont. Max. dignissimus, quem ab honore vocant, Camerarius, uti animum virtutibus instructissimum, necnon ad ardua et summa in boni communis causam praestanda semper intentum habet; ita quoque pro suo in Remp. Literariam promovendam zelo et sollicitudine, supramemoratos sumptus liberali manu subministravit.
Hunc secutus inclytus et sapientiae studio cum primis clarus Carolus Antonius Magninus, quicquid in suo Musaeo antiquitatum Aegyptiacarum promocondo rarum, et insolitum habuit, ineum in usum obtulit, ut interim non praeteream Iacobum Albanum Ghibbesium Anglum, Rhetoricae in Romano Athenaeo professorem; ob omnigenam eruditionem orbicam notum qui pro ingenii sui elegantia, non pauca, quae ad institutum nostrum faciunt versibus illustravit; Caetororum in contextu libri mentio fiet. Protestor denique, me in hoc opusculo nil ex mea sententia, sed ex veteris sapientiae Institutorum mente allaturum; quorum uti nudum interpretem ago; ita quoque ad ignotae hucusque disciplinae rationem Reip. Literariae elucidandam, meam qualemcunque conferre operam haud indignum operaepretium existimavi. Sintque adeo omnia ad divini Numinis gloriam, ac publici boni emolumentum. Vale captisque fave.