Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/148

From GATE
This page has not been proofread


SAPIENTIA AEGYPTIORUM


caput ei ademptum iunxeris, 5. aut 6. palmorum altitudinis; vitio temporis, in multis partibus mutilata; Statuam qudrangulo insertam manibus tenet; duabus à lateribus stipata icunculis capite mutilis, in antica, postica, à dextra et sinistra copiosam hieroglyphicorum congeriem, in complures columnas digestam exhibet. Uti ex infra quadripartito, schematismo patet. Nota Lector, caput huius Statuae, quod deest, prorsus simile esse debere Farnesianae statuae capiti, uti ex aliis similibus patet.
Hoc Aegyptiacum monumentum, Orbi Literario primus detexit olim magnus ille Fabius Chisius, dum hoc oppidum transiens, Nuntii Apostolici suncturus munere in Germaniam abiret; quique modo ALEXANDER Divinia Providentia Papa VII. Christi in Terris vices agit; hic, uti ad recondita antiquitatum monumenta eruderana, caeterarumque grandium rerum molimina prosequenda animum semper intentum habuit; ita quoque de dicto iam monumento certior factus, id extemplò adiit, atque accurata inspectione examinatum, ea, quà pollet ingenii sagacitate, et solertia adeò dextra descripsit, ut vel ex hoc capite, qualis quandoque futurus, quantum Urbi et Orbi profuturus esset, limatissimi iudicii fui in rebus decidendis acrimonia, et vigore ostenderet. Verum ut Lecto ita fese rem habere cognoscat, hic Epistolam, in qua de dicto simulacro brevibus quidem, at rerum diiudicandarum peritia consertis, meam indignam personam, tunc Hieroglyphicis enucleandis insudantem instruere non est dedignatus, unà cum statua aeri incisa hic ad posteritatis memoriam opportunè inserendam censui. Quamvis verò iam olim de statua monitus locum transiens, eam meliori quo licuit modo depinxerim, verum ut quam exactissime illa denuò delincaretur, data opera missus est losephus Petruccius promptus ingenio invenis Theologiae Candidatus (cui se Comitem praebuit Illustrissimus Philippus Mutius Abbas cuius familiae Arignanum paret) qui solita diligentia, eam uti in sequenti figura patet, una cum omnibus hieroglyphicis quàm exactissime delineavit. Sequitur Epistola.

Admodum R. P. Athanasio Kirchero Soc I E S V. Fabius Episcopus Neritonensis S. P. D.


Discesi Roma die XVI. pervenique sub noctem ad Rignani oppidum, quod est sub ditione Excellentiss. Principis Burghesii (modo Ducis Muti) XXIII. ab Urbe lapide. Inveni ibidem signum perantiquum, Licet non integrum, hominis sedentis, è lapide nigro, ni fallor substinentisque duas parvulas figuras, et circumquaque arcanis distinctum notis, quales tu, eruditisime vir, rimaris et conspicis in unaquaque Pyramidum. Opus ego iudico Aegyptium, et multa eruditione refertum; ideò volvi indicare tibi, ut accedas aliquando ad locum, et uberem inde copiam haurias doctissima volumina, quae moliris, exornandi. Cluenti die 19. Iunii 1639. Expo-