Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/142

From GATE
This page has not been proofread


protegere videtur, quae omnia symbola sunt Momphteae potentiae aquae inferioris Praesidis, et notae sunt imperii et dominationis. Figura verò, quae immediatè sequitur ingeniculata, calathum in capite gestans Serpente foetum, indicat averuncum Momphtaei Numinis administrum, quem ponere oportebat ad eas, quae vitae bonorumque indè resultantium ubertati insidiantur, potestates adversas reprimendas. Quae denique in ultimo plano E. continentur, trium Numinum effigies sunt, Agathodaemonis ministri polymorphi Numinis, Adnubis et Osiridis; quae cùm aliàs saepèsaepiùs expositae sint, iis non immoror.
Quae