Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/14

From GATE
Revision as of 19:29, 11 February 2018 by FerriniWiki (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


τεχνάσματα et machinas subolfaciens in recondita, eiusque inaccessa hucusque adyta paulò altiùs intromissus, extincta iam Sphynge, griphisque propositis dissolutiis, totius hieroglyphicae Artis arcana, regulas, canones et instituta, Divini Numinis aspirante gratia (quae uti in suis velle, posse, et perficere operatur, ita quoque sine ea non modò nil boni agere, sed ne cogitare quidem possumus) plenè comprehenderem.
Interea Oedipo in lucem iam edito, non defuere, qui subministratis nonis semper novisque Hieroglyphicae literaturae monumentus, ut ea à me pari felicitate explicarentur obnixe contenderent, quos inter Serenissimus S.R.I. Princeps et Dux Brunsuicensis et Luneburgensis, Principum literatissimis mirum in modum se munificum exhibuit, quibus enodandis cum magna animi contentione infisterem, ecce Obeliscus praesens eodem tempore in Isidis Romanorum veterum septis detectus novum mihi ingenii exercendi argumentum praebuit, et quemadmodum à Sapientissimo Pontifice ALEXANDRO VII. eius mihi interpretandi cura commissa fuit, ita quoque omnibus aliis supramemoratis monumentis in secundam Oedipi editionem dilatis, urgente praecipuè Summi Principis imperio quantocyus è suis evolutam latebris publici iuris feci. Est autem hic ex minorum Obeliscorum numero unius, quorum, Pub. Victore teste, quadraginta quatuor Romanorum Caesarum, tum curiositas, tum magnificentia in eterna Urbis ornamentum aduexerat, quem accurata interpretatione hoc praesenti libro expositum, benevoli Lectoris iudicio sisto. Librum in IV. Sectiones partiri visum fuit, quorum prior continet ad perficendem interpretationem necessariass praelusiones. Secunda, ipsam actualem hieroglyphicorum, quibus Obeliscus inseribitur, interpretationem exhibet. Tertia Sectio priscam Aegyptiorum sapientiam continet, quae ad ea, quae in Obelisci enodatione exposita sunt, rectè intelligenda, veluti iure quodam requiri videbatur; in hac enim Hierophantarum in sacris sculpturis potissimùm scopis et intentio exhibetur; et haud immeritò ad arcanos hierogrammatica Literaturae recessis aperiendos, clavis dici potest, quam quicunque rite intellexerint, eum Mystarum veterum in tot tantisque ritibus et cerimoniis circa divini et supremi Numinis, religionisque cultum institutis, intentionem non posse non concipere fidenter asseram; atque ex his tandem luculenter patebit: quomodo cultus huiusmodi à Trismegisto sincerè traditus, tandem Satanae calliditate, in apertum conclamatamque idololatriam degenerarit. Quarta Sectio tenet Obeliscorum quorundam fragmenta, quae Romae vel terrenis quisquiliis obruta adhuc supersunt, vel murorum angulis inserta spectantur; quibus accedit eius, quae post ultimam Oedipi editionem, e diversis Mundi partibus ad Authorem transmissa fuit, non negligenda hieroglyphicae literaturae supellex; et Oedipi supplementum merito dici potest. Restat, ut eorum quoque nomina, qui operam suam ad huius libri editionem egregiè contulerunt commemorem. Cum enim in Obelisco pius delineando, eiusque interpretatione componenda, variisque figuris exornanda