Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/139

From GATE
This page has not been proofread


attrahunt in rerum fidei suae commissarum tutelam, cuiusmodi sunt vegetabilium conservatio, Urbium protectio, contrariarumque potestatum ab Aegypto abactio. Huius farinae quoque est praesens schema, quod Sacerdotem Momphtae refert, sacra Nilo facientem in adytis. Hic comparebat linea veste indutus, vestitus pelle Leonis, cuius figura ita adaptabatur corpori, ut figura capitis Leonis cum pedibus, M literam exprimeret, quod tum Momphtae, tùm aquae, cui praeest symbolum est; dextra gerebat S phialam quod supra eparisterium vocavimus. superiùs in formam Tautici characteris effigiatam, sinistra canaliculum Y, cui vas Niloticum impositum erat, tenebat; quo de futura incrementi, aut decrementi Nilotici constitutione divinabatur. Quorum quidem expositionem consultò et iustis de causis hoc loco omittendam existimavi. Quarè haec de operationibus Sacerdotum in adytis indigitasse veriùs, quàm explicasse sufficiat.
Inveniuntur in antiquissimis Romanae Urbis ruderibus nonnulla statuarum fragmenta, miro hieroglyphicorum ornatu per totum corpus contexta, quas ea de causa.... appellamus; cuiusmodi duae in Musaeo meo ab Antiquariis amicis donatae reperiuntur. Quae quid indicaverint, paucis aperiamus.
Notandum itaque, Aegyptiis simulacra, quibus primae Classis Numina, et quae immediatè Triformi supremo Numini subderentur, caeterorum Numinum veluti quosdam archichoragos exhibebant, extitisse. Quae quidem Numina uti universalem non intellectualis tantùm, sed et sensibilis Mundi curam sortiebantur, ita peculari quoque sacrarum sculpturarum cultu exornabantur, ut hoc pacto et Numinum, et rerum mundialium arcana symbola, universali dictorum Numinum intellectui aptius quadrarent. Hinc arcanorum, queis symbola tùm ex Obeliscis, tum ex aliis monumentis deprompta dictorum Numinum simulachris eo ingenio incidebant, ut nullus ferè iis in simulachris locus vacuus appareret; quemadmodum ex praesenti statuae fragmento videre est, ubi vides primò
trun-