Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/136

From GATE
This page has not been proofread


Hymnis, Canticis, Sacrificiis, et praevia animi corporisque ab omni terrenae contagionis foeculentia soluti, dispositione et expiatione efficiebant; quo quidem nihil aliud nisi Theomorphosin, id est, in Deum transformationem intendebant, quam ubi adepti fuerant, iam Deorum consortio digni, nullam adeò magnam potentiam esse arbitrabantur, cui non imperare, camque sui iuris facere possent. Minis tamen utebantur in genus quoddam Daemonum inferioris ordinis, quod imperiosis minacibusque verbis ad id, quod volebant, cogebant: ita Iamblichus. Verba eius sunt: Narrat Porphyrius, Sacerdotes consuevisse, violentis quibusdam minis adversum superos uti. Minae hae ferè erant: Nisi vos ita feceritis; vel contrà, si feceritis aliquid, Coelos confringam, vel occulta Isidis patefaciam, vel arcanum in abysso reconditum divulgabo, aut sistam Barin, id est, navim quandam apud Aegyptios sacram, aut membra Osiridis Typhoni dispergam, caeteraque similia.
Sciendum itaque est, in Mundo iuxta hieroglyphicam Sacerdotum doctrinam genus quoddam potestatum inferiorum esse, quod homines, per continuum sacrorum exercitium in Divinam quandam naturam transformatos revereatur, timeat, eorumque verbis imperiosis obstupefactum obtemperet; non humana quidem virtute, sed, uti ipsi putant, divina Sacramentorum inessabilium potestate. Nam, ut Iamblichus dicit [cum Sacerdos huiusmodi in superiorum Deorum ordine constituatur, ideò grandioribus propria natura mandatis utitur atque minis: neque tamen tanquam facturus, quae tune asseuerat, sed declarans quantam nactus fuerit potestatem propter ipsam ad Deos unionem, ex notitia et inessabilium symbolorum signaculorumque possessione.] Aliam rationem quoque Iamblichus notat, obedientiae Daemonum ad minaces Sacerdotum voces: [Sunt enim nonnulli Daemones in provincias Mundique partes divisi, singulique ad continuam rerum suae sidei commissarum custodiam destinati, qui quidem tantam rerum sibi commendatarum curam habent, ut nec verbum quidem illius Ordini dispensationique contrarium valeant tolerare; non aliam ob causam, nisi quòd Deorum ordo constanti et inconcussa necessitatis lege omnis mutationis experte in iis perseueret, quam illi pari Mundanorum perseverantia obnixè custodiant. Itaque Daemones huiusmodi circumterranei, uti in fidei suae commissis rebus viverent, et ex iis esse suum traherent, ita eas ipsas res tantoperè sibi cognatas et amicas simibus minarum tormentis, ut invadantur, non permittunt, imò nec eas audire possunt, eò quod ordinem, atque adeò totius. Universi dispositionem potissimum iis sub mysteriis contineri intelligant, quae sunt ipsa Numina allegoricè per verba indicata.] Quandò igitur dicunt, Coelos confringam, vel occulta Isidis patefaciam, vel arcanum in abysso reconditum divulgabo, aut sistam Barim, aut Osiridis membra Typhoni dispergam, cum id ordini totius repugnet, consequenter Ordini custodum contrarium sit; hinc perturbantur, et nè similia
ampliùs